Page 1 of 1

De publica lingua Europaea

EmitteMissus: Sol 30 Iul, 2006 10.25
by Mucius Scaeuola
Auete omnes, mei sodales!
Europam, si mundialis potentia uere fieri uolt, quae aequet Status Unitos Americae, necesse est semper magis coniunctam fieri. Optimi progressus essent redactio chartae communis Europeae, quae alias nationum chartas detrudat, et institutio exercitus communis.
Praeter haec, uidelicet, opus est lingua unica quae expeditiora negotia in Europa reddat, et quae ita faciat ut omnes ciues Europaei se agnoscant participes unius nationis ciuitatisque, et quae demum identitatem creet Europaeam.
Sed quae lingua adhibenda? 8)
Finnia delegit latinam linguam ut Europaeam publicam, et audiui magna cum laetitia publicos nuntios magni momenti editum iri latine in mandato magisterii finniae! :D
Amici Italici inspicere possunt, ubi legi, hanc paginam:
www.lagenteditalia.com/Giornali/03072006.pdf
Sententias uestras mihi detis quaeso de hoc!
Valete semper

Mucius a Borgotaro, Italia

EmitteMissus: Lun 31 Iul, 2006 14.06
by Rhumak
Laudes maximas Finnis igitur omnis bonus tribuat!!!

Italia, pro pudor, quod maximae gloriae tuae minime omnium studes! :cry:

Valete