Page 1 of 1

De Europae nationum mappa

EmitteMissus: Lun 30 Aug, 2004 20.16
by Fideidives
Nomina totarum nationum Europae scitis? Ove conspicare possum mappam nationum Europae in lingua latina?
Gratias!

De nationibus Europae

EmitteMissus: Mart 31 Aug, 2004 0.05
by Herimannus
Herimannus Fideidiviti sal.

Hanc inscriptionem interretialem visita:

http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblata.html

ubi milia nominum locorum invenies; parum incommodum tamen tolerandum, quod de lexico tantum Latino - Germanico agitur.
Vale!

Novocomi, pridie Kalendas Septembres.

EmitteMissus: Mart 31 Aug, 2004 11.25
by Fideidives
Herimanno gratias pro tuo nuntio!
Vidi illam inscriptionem. Multa data de nominibus geographicis sunt! Tum volo quaerere si haec nomina in latino classico aut in latino nostrae aetatis sunt.

Vale!

De locis

EmitteMissus: Mart 31 Aug, 2004 13.45
by Herimannus
Herimannus Fideidiviti sal.

Ut vidisti, non tam facile lexico locorum. quod tibi indicavi, uti. Nomina a temporibus Romae antiquae usque ad XVIII saeculum, cum rarum factum est Latine scribere, mihi videntur redactores adeptos esse.
Ecce autem inscriptionem alteram, minor sed lectu facilior:

http://www.lib.byu.edu/~catalog/people/ ... es.htm#top

Vale!

Novocomi, Pridie Kalendas Septembres.

EmitteMissus: Mart 31 Aug, 2004 20.29
by Marcus Favonius
M. Favonius geographiae Latinae studiosis, imprimis Fideidiviti Herimannoque sal.

Tribus vos volo verbis:

Primum: Ecce index urbium, in quibus libri prelo excussi sunt:

http://www.bibsoc.org.uk/cathlibs/towns/towns-li.htm#O

Hunc quoque indicem auxilio fore spero.

Deinde nominum geographicorum pleni imprimis sunt libri hi: Pomponii Melae de chorographia libri III, Plinii Naturalis Historia (lib. III-VI).

Postremo considerare iuvat tabulam Peutingerianam multasque alias tabulas geographicas, quae ad historiam pertinent. Quas „gugulando“ :lol: in interrete investigari posse puto.

Valete.

Pr. Kal. Sept.

EmitteMissus: Sat 04 Sep, 2004 19.21
by Iulia
Iulia sodalibus s.

Incidi in paginam cum mappis multarum partium Imperii Romani nominibus quidem Latinis:
http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/home.html
Apparet pagina Lacus Curtii, in qua si deorsum videtis, invenietis ligamen ad mappas ("A Roman Atlas...").

Valetote.

EmitteMissus: Lun 06 Sep, 2004 13.29
by Fideidives
MULTAS GRATIAS TOTIS!! :D :D
Inscriptiones vestrae pulcherrimae esse puto (diligo maxime una inscriptione)!

Fideidives