Labor pro lingua Latina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 26 Iul, 2006 21.50

Marcus Iuliae ceterisque sodalibus s.p.d.

Nihil aliud nisi haec: Plane tecum, Iulia, consentio. Quod valde gaudeo. Colloquia Latina suo genere sunt singularia. Videant sodales...! Principiis obsta, sero...!

Vale, valete.
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 27 Iul, 2006 0.58

Mercurius sodalibus s. d.

Quia sero forum aggressus sum, hodie iam vobis respondere non possum: sed cras diligenter de eis, quaecunque scripsistis, opinionem meam aperiam, argumenta falsa discutiam refellamque, atque rem meam tandem feliciter defendam. :D Sed Erici iudicium, qui gubernationem huius fori Finnicam quodammodo in sua persona repraesentat, etiam nunc sollicite exspecto. Valete. Budapestini, eodem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 27 Iul, 2006 20.14, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Iov 27 Iul, 2006 8.10

Soter Iuliae s.p.d.

Plaudo, spectatissima humanissimaque Amica Iulia, epistulae, quam, impetu sincero, pro "Latinitate" Colloquiorum nostrorum magno animo misisti !

"Colloquia Latina" nostra, quidem, "Latina" maneant ! "

Facias, ut quam optime valeas.

Soter

A. d. VI Kalendas Augustas a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 27 Iul, 2006 13.12

Marcus Mercurio suo sal.

Scribis, Mercuri optime, DCCCVII sodales in foro esse, sed vix decem, qui Latine frequenter scribant.

Colloquiorum autem indicibus inspectis reperiemus

(1) plus quam quinque milia CC nuntios Latine scriptos;
(2) CCXXIII sodales, qui unum saltem nuntium Latine scripserunt (vigesima septima pars ex centum);
(3) LXXXV sodales, qui plus quam quattuor nuntios Latine scriptos miserunt (decima pars e. c.).
Plures esse suspicor sodales, qui litteris legendis delectentur.

Inspice quaeso „e-latein“, cuius mentionem fecit Iulia, et compara!

Nonne Colloquia nostra Latina suo sunt genere singularia?
:D
Etiam atque etiam vale.
VI K. Aug.
Crefeldiæ.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 27 Iul, 2006 21.18

Mercurius sodalibus s. d.

Perlectis vestris nunciis prorsus taedet iam me et vobis respondere, et vobiscum disputare, et illud colloquium, quamvis utilissimum illud futurum esset, instituere. Quid? quod nec tu, Iulia, nec tu, Marce, nec tu, soter, in animo perpendebatis, quomodo ac in quibus rebus hoc colloquium foro nostro prodesse posset, sed statim totum meum consilium reiicistis. Non ita disputandum, sodales, sed, priusquam magna voce defendatis forum (vestrum?), quare scripserim, quod scripserim, vobis meditandum. Quid? ME huic foro timeatis? Me, qui inter primos conditores fui? Creditisne me nocere velle huic foro? Et tu Iulia, si solummodo ideo scripsisti, ut mihi contradiceres, melius fuisset nil scribere. ("venibunt"?)
Ceteroquin, nihil esse vobis timendum iam prius satis clare, ut credo, edocui: quia si consilium meum probaretur, nonnisi in uno, unico, non duobus, non tribus, sed uno colloquio aliis linguis nuncios scribere admitteretur; in ceteris colloquiis eadem cum severitate sicut nunc nuncii non Latine scripti delerentur. Quod et in primo nuncio colloquii illius (nominarem illud "Hospitium Latine adhuc non loquentium") lucide tironibus explicari posset, et Latine, et Britannice (Rhumak, quod suavisti, bilinguitatem scilicet, maxime approbo!). Quod ad commoda, quae colloquio illo condito fierent: plures sodales adiuvare possemus, si quid interrogare velint de lingua culturave Latina (quid, si non possunt Latine interrogare aliquid? private scribant? Cui? Hoc est vis fori: plures legunt, quod scribis!!!); consequenter: numerus visitatorum augeretur; consequenter: plures sodales, plures amici, plura themata a tironibus proposita, de quo disputare possemus. Valete. Budapestini, a. d. VII. Kal. Aug.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 28 Iul, 2006 8.54, edited 2 times in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Iov 27 Iul, 2006 23.14

Ericus Palmén omnibus area nostra colloquiorum Latinorum utentibus s.d.p.
Disputationem his diebus ortam secutus non modo ipse, quidnam optimum factu esset, diligentissime deliberavi, sed etiam redactores nuntiorum Latinorum, quibus auctoribus haec area quondam condita est, de ea sententiam rogavi. Responso eorum, quod mihi electronice misit Reijo Pitk
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Veronica on Iov 27 Iul, 2006 23.57

Veronica omnibus sodalibus s.d.p.

QUI ALIIS LINGUIS SCRIBERE VOLUNT, EANT ALIO!!!
HIC SOLUM LATINE SCRIBENDUM EST!!!
LINGUA ANGLICA ETIAM IN AREA COLLOQUALI LATINA NOSTRA ???
TURPITUDO EST !!!!!!!!!!!!!! :evil:
EQUIDEM, ASPERNOR PATI LINGUAM ANGLICAM ETIAM IN COLLOQUIS
LATINIS NOSTRIS !!!

HIC SOLUM NUNTIOS LATINE SCRIPTOS LEGERE VOLO !!!!

Valete!
A.d.VI Kalendas Augustas MMVI- Mediolani.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby soter on Ven 28 Iul, 2006 0.21

Soter Veronicae, populari suae carissimae, s.d.p.

Reditum tuum , Veronica, post multam - ut verum dicam - absentiam, in Colloquia Latina nostra summo cum gaudio saluto !
Impetus et animus, quos, sinceros, in nuntium tuum pro Colloquiorum nostrorum “Latinitateâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Ven 28 Iul, 2006 0.35

Ericus Palmén D.Vettio Saturnino s.d.p.
Te adire velim, ut auxilio tuo me linguae Anglicae – praesertim in America usurpatae – paulo peritiorem reddam. In nuntio 5416 scripsisti, quod ad te attinet, â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 28 Iul, 2006 2.32

Saturninus dissertissimo Erico s.d.p.
Imprimis recte lapsum calami Kembregis dyslecticum indicasti, quandoquidem "renumerate" et "remunerate" non eandem rem Anglice significant, si quidem Latine possunt: aliud uerbum solum "numerare iterum," aliud "remunerare [-ari]" significat. Sed, ut iam dixi, quoniam Anglice "rereckon" etiam significat "renumerare," et "reckon" per se significat "cogitare," habui in animo, per lusum uerborum, meas translationes futuras exprimere esse "recogitandas" aut "rescribendas," si quidem aliquid recogitandum est etiam reficiendum. Nihilominus, ut iam dixi, noli te putare imprimis erasse.
Vale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Ven 28 Iul, 2006 2.39

Omnibus sdp

Nescio numquid referat alia addidisse argumenta disceptationi, cum iam moderatores huius domus nostrae tabernas et atrium serari iusserint, ut Erice narrasti. Ex tua autem epistula quasdam sententias, Erice, seu parum intellegerim sive iis intellectis dissentiam, huc referre visum inspecturo:

"Ad haec dixerim magnam partem dictorum hospitum Latine parum scientium et tamen antiquitatis amantium iam nunc in vestibulo quodam stare aestimantem, quando satis lauti futuri sint ad intrandum atrium Latinum, sive quando se Latinitatis satis peritos sentire possint, ut ipsi quoque colloquiis Latinis interesse audeant"

... at inertes! Quem statum non in vestibulo stantis adituri, sed quasi mutum paraclausithyron agentis proprium esse videtur!

"Privatae litterae iam nunc iis praebent desideratam istam unam partem fori, quae a ceteris partibus eo differt, quod epistulae privatim scriptae tantummodo ab accipiente videbuntur. Si eaedem in conspectum omnium sodalium veniant, non dubium sit, quin multis nostrum, ut metaphora Rhumakiana utar, area nostra â€
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Ven 28 Iul, 2006 2.50

In fine, recte Mercurius:
experiamus vg XXX dies: cui rei experire nocebit? Sin cui rei experisse nocuerit, delere liceto! Quid amplius?

Iterum valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Ven 28 Iul, 2006 15.10

Ave, Rhumak, Pragam profecturus te salutat!
Gaudeo, quod superior nuntius meus tibi tantam iniecit cupiditatem respondendi, ut multos locos eius nulla interposita mora tibi refellendos susciperes. Hoc ipso tempore tamen doleo mihi non spatium esse in responsa tua incumbendi, quia cras Pragam volabo, ut ibi seminario vivae Latinitatis intersim, urgeorque haud paucis rebus, quae ante iter meum peragendae sunt; quin etiam me Nonis Augustis domum revertentem praeparandum aliud iter peregrinum exspectabit. Fac igitur patientia te cingas; paucis septimanis transactis commentarios tuos sine dubio perscrutabor ac tibi rescribam. Optime valere te iubet Ericus Palmén.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby soter on Ven 28 Iul, 2006 16.20

Soter Erico Palm
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Rhumak on Ven 28 Iul, 2006 19.19

Rhumak Erico salutem et augurium

Cum Pragam perveneris, primum consistito in foro Stanislaw et verge tergo ad horologium: dexterrimam viam quam prospexeris in parte opposita fori percurrito: post non multum iter, ad dexteram, popinam videbis, qua quondam potiones gratissimas cum sodalibus egi minimique optima bibenda constant: hanc frequentare, si tibi pote erit, vehementer suadeo.

Vsque vale

PS Quod ad responsum, bono animo! tempus colloquii non deerit: nunc cura ut quam optime illa mirabillima urbe fruniaris, in qua aliquantulum cordis mei lycaealis reliqui...
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron