M. Favonius Valerio Heraldo sal.
Ecce diplomata tua a me Mercurioque Hungarico „viribus unitis“ paullulum retractata.
***
DIPLOMA I
Quicumque has litteras inspecturus est, is cognitum habeat in Collegii Heraldici Russiae matriculam armorum relata esse insignia gentilicia
HONESTISSIMI EQUITIS DOMINI COMITIS SILVERIO SIGNORACCI.
Insignium figura:
Scutum diametro dentato in aream argenteam ac caeruleam divisum, idque tribus additis clavis Passionis nigris in summo scuto instar fasciae ordinatis; supra vero scutum cassidemque coronae comitis sunt positae, lemniscis caeruleis cum substratu argenteo; acroterium denique cassidis est angelus albatus habitu viri precantis.
Infra scutum insignia trium Ordinum, scilicet Constantini, Sacri Sepulcri Hierosolymitani Sanctorumque Mauritii et Lazari ex infulis suis suspensi videntur; scuti denique telamones sunt duo leones aurei erecti et lingua falculisque rubris armati.
Insignium sententia: In Domino confido.
Datum Mosquae, die X mensis Octobris anno Domini MCMXCI.
DIPLOMA II
Merita vestra et ardentissima studia, quae vos,
MAGNIFICENTISSIME AC NOBILISSIME DOMINE MAXIME PRINCEPS RUSSICE VLADIMIRE, CYRILLI FILI,
scientiae rerum genealogicarum necnon heraldicarum multos per annos summaque cum sapientia ac peritia impendebatis,
COLLEGIUM HERALDICUM RUSSIAE exhortantur,
ut doctissimam vestram personam ob merita illa honoris causa
ad SOCIORUM HONORARIORUM numerum adscribat.
Cui rei testimonio hoc diploma vobis affertur.
Datum Mosquae, die XXVII mensis Novembris anno post Christum natum MCMXCI.
***
Rem, quae magnae nobis voluptati erat, et tibi usui fore speramus.
Vale.
Pridie Nonas Decembres, die sane nebuloso.
