Marcus Soteri illustrissimo amico suo Neapolitano s.p.d.
Equidem maximas tibi ago gratias pro binis tuis litteris, quae non solum – ut semper - summo me gaudio complent, sed etiam optimo omnibus nobis sunt auxilio atque usui. Imprimis inscriptiones electronicae sagacissime investigatae praecipua videntur esse utilitate. Sed antequam iis uti liceat, aliquamdiu nos exspectare oportet, ne „pertinacia quadam epistulari“, ut nuper scripsisti, res nostra ad irritum recidat.
Quod vero ad epistulam ipsam ad Pontificem Romanum missam attinet, neminem nostrum voluntati tuae diligentius obsequi posse censeo quam Mercurium Hungaricum.
Ut finem faciam: Repetitio cum mater sit studiorum, libenter iterum confiteor ineptum sane esse illud „MMV“

!
Omnia tibi precor laeta.
V Idus Iunias anno salutis
MMV. Crefeldiæ.