Quaestiones Vaticanae
Missus: Iov 14 Sep, 2006 21.39
Salvete!
Audivi Pontificem Ecclesiam novaturum esse feminis laicisque aperiendo per munera consultoria. Mirum, quid initio honoris sui defensor fidei quasi marmoreus omnibus adpareret, nunc quasi res novas in instituto prisco moliri videtur. Quid est? Quid sibi vult? Inter alia, Pontificem regem absolutum esse (aures meae, nolite me prodidisse!) negavit, itaque munus pontificium ut ita dicam popularius consulique patientius efficere avet. Sed nec bene intellegi: nempe semper Pontifex sibi consules allexit aluitque, sed unus nuncusque regnabat: scilicet: honorem suom ipso Deo suo rectum ducebat: quid sibi cum adiutoribus? Quasi subsidium ductusque ipsius Dei sat non esset! Et nunc quid evenit? Deus iam sat vere non est! o tempora difficilia!
Citra iocum, numquis aliquid alicubi melius explicatum repperit? Quo modo feminae gradus Sancti Officii Apostolatus ingrediantur? Qui fines et ambitus horum "munerum consultoriorum" sunt?
Siquid alicubi nuntii mei parum verax scripsi (quod possibilissimum est) me reprehendatis quaeso.
Minime res religionis gerendae curare soleo, sed hanc curiositatem et memoriam mihi lectura vestrarum litterarum de lingua nostra in documentis ecclesiasticis Catholicorum adseveranda movit.
Valete!