Venditor insignem referens de marmore Bacchum

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Venditor insignem referens de marmore Bacchum

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 18.40

Matthaeus omnibus salutem

His diebus Aviani cuiusdam fabellis et Baebrii carminibus delector, sed modo in difficiliora incidi siquidem

Quidquid venditor empturo de marmore signum
dixit me fugit et nosse laboro quidem!

Venditor insignem referens de marmore Bacchum
Expositum pretio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
Alter adoratis ut ferret munera templis,
Redderet et sacro debita vota loco.
"Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in pretium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
Sive decus busti, seu velis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reverentia sancti,
Atque eadem retines funera nostra manu."


Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Lucus Eques on Sol 09 Iul, 2006 6.03

Lucius Agricolae Matthaeo s.d.p.

Amice, tibi gratulari uelim iterum quod ornasti ut existimo ac ornas adhuc nostra fora uersibus tuis. Sicut scripsisti, uersificare necesse est!

Vale, die Solis Kintnersuillae VII id. Iul.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron