by Rhumak on Sat 24 Apr, 2010 12.45
Marco Erico lecturisque spd
Habeatis me excusatum, plusscii sodales Germane et Finne, si numeros relinquo pro sermone soluto, sed aliqua est mihi quaestio de hac ipsa re de qua Marce egisti, quae ad populum tuum pertinet. Televidi enim Graecum quendam senem Germanis iratum, quia cum illi populum Graecum pecuniam poposcerint apud Europam, ipsi adhuc tam longo decursu annorum debita bellica, quae cum Graecia Hitlerio invasa suscepissent, nondum Graecis persoluerint: "quanam de causa ergo - ille senex inquebat - ipsi, qui nobis debita sua non solvunt, nos eadem de culpa culpari audent? Solvant amabo - addidit -, nos pecunia ab iis soluta solvemus!".
Cum autem transmissio televisifica italica ("Report", apud RAI3), a qua haec audivi, Graeci verba nec negarit neque confirmarit, neque usquam videre potuerim utrum quae ille adfirmaret vera essent necne, putavi Germanum, ut qui tu sis, certe me melius scire posse meque docere an illius querimoniae credendae necne sint, praesertim quando et transmissiones lapsu temporis sibi a Retis Directorio impositi raro fusius tractanda fusius tractant (saepe vero contraria faciunt); et constat persaepe memoriam rationemve fallere senes. Sin autem illum nec memoria nec ratio fefellit, eandem quaestionem Germanis iterabo!, non quia ut qui sim Italus aliquid aliquem habeam docendum - habemus enim Itali maximum in Europa debitum publicum -, sed quia quae iusta sint confirmari explerique censeo debere, quae minus, clara voce confutari nulla mora nulloque interposito dubio.
Gratias ago et valedico.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)