M. Favonius geographiae Latinae studiosis, imprimis Fideidiviti Herimannoque sal.
Tribus vos volo verbis:
Primum: Ecce index urbium, in quibus libri prelo excussi sunt:
http://www.bibsoc.org.uk/cathlibs/towns/towns-li.htm#O
Hunc quoque indicem auxilio fore spero.
Deinde nominum geographicorum pleni imprimis sunt libri hi: Pomponii Melae de chorographia libri III, Plinii Naturalis Historia (lib. III-VI).
Postremo considerare iuvat tabulam Peutingerianam multasque alias tabulas geographicas, quae ad historiam pertinent. Quas „gugulando“

in interrete investigari posse puto.
Valete.
Pr. Kal. Sept.