Page 1 of 1

Quod de hoc libro putatis?

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 1.59
by Ricardus Cordubensis
Richardus Cordubensis, omnibus sodalibus Salutem Plurimam dicit.

Carissimi consodales, pro Linguam Latinam temporum primorum christianorum atque Medii Aevi legendam et habeo et utiles sunt mihi dictionaria qui "Dictionnaire latin-francais des auteurs Chr

Re: Quod de hoc libro putatis?

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 2.03
by Ricardus Cordubensis
Ricardus Cordubensis wrote:Richardus Cordubensis, omnibus sodalibus Salutem Plurimam dicit.

Carissimi consodales, pro Linguguam Latinam temporum primorum christianorum atque Medii Aevi legendam et habeo et utiles sunt mihi dictionaria qui "Dictionnaire latin-francais des auteurs Chr

Re: Quod de hoc libro putatis?

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 2.06
by Ricardus Cordubensis
Ricardus Cordubensis wrote:Richardus Cordubensis, omnibus sodalibus Salutem Plurimam dicit.

Carissimi consodales, pro Linguam Latinam temporum primorum christianorum atque Medii Aevi legendam et habeo et utiles sunt mihi dictionaria qui "Dictionnaire latin-francais des auteurs Chr

Re: Quod de hoc libro putatis?

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 6.43
by Ricardus Cordubensis
Richardus Cordubensis, omnibus sodalibus Salutem Plurimam dicit.

Carissimi consodales, pro Linguam Latinam temporum primorum christianorum atque Medii Aevi legendam et habeo et utiles sunt mihi dictionaria qui "Dictionnaire latin-francais des auteurs Chr

De "Lexico recentis Latinitatis"

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 13.55
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus, imprimis Ricardo Cordubensi collegae s.d.p.

„Lexicon recentis Latinitatis“ a. MCMXCVIII etiam in Germania editum est (ISBN 3-933070-01-5). Quam editionem ad manum habeo: plus CD pp.; annexi sunt praeter prooemia tres indices: index, in quo scribendi compendia explicantur, index scriptorum eorumque operum, index lexicorum adhibitorum. Inspici possunt XV fere milia vocabulorum, quae ad omnia huius temporis pertinent genera vitae rationesque: ad disciplinas liberales et naturales, ad technologiam, ad religionem, ad medicinam, ad artem athleticam, ad rem militarem, ad sermonem cotidianum......

Carolus Egger in prooemio editionis Italicae a. MCMXCI scripto: „In faciendis verbis novis curae nobis fuit ut totam Latinitatem perscrutaremur, quae usque ad iniens saeculum VII ducitur. Est enim animadvertendum in lingua Latina serioris aetatis multo plura vocabula inesse quam in Latinitate optima, quam classicam vocant. Quotiescumque non dabatur ut hisce fontibus uteremur, verba petita sunt e Latinitate mediae aetatis, e Latinitate ecclesiastica..., e lingua Graeca, praesertim quae nostris viget temporibus. Cum omnia subsidia huiusmodi deessent, veri nominis verba nova sunt facta, servatis normis disciplinae philologae et indole linguae Latinae. Fons praecipuus, unde plurima hausimus, fuit Thesaurus Lingaue Latinae, opus praestantissimum, sed pro dolor nondum ad finem perductum...“.

Ut exemplis utar, tria haec vobis praebeo lemmata (p. 135sq.):
***
Flughafen, m. 1 statio aëronautica, f. 2 aëoportus, us, m. vgl. Lat, 30, 1982, 112 E.g. aeroportus; ~ Londinensis; ~ Melitensis; ~ Keniattianus; ~ Georgiopolitanus. Syn.: aërostatio; aëronavium portus; aëriportus.

Flugmodellbau, m. formellarum aëronavalium fingendarum ars, f.

Flugzeugtr

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 14.03
by Iulia
Iulia Ricardo sal.

Primum: Cur nuntium tuum misisti quater??? :roll:
Deinde: Si recte te comprehendi, quaeris Lexicon legendi causa, i.e. lexicon Latino-Hispanicum vel cum alia lingua hodierna tibi nota. Scito ergo hoc Lexicon Recentis Latinitatis multa praebere vocabula hodierna, sed una solum directione, scilicet ut e linguis hodiernis in linguam possis convertere Latinam. Utilis est, si hic nuntium scribens quaeris verba ut Anglice "airplane" vel "cappuccino", non autem invenies conversiones verborum Latinorum hodiernorum, si e.g. ignoras, quid sit "ludus pedifollicus" in lingua Hispanica.

Spero id te adiuturum. :)

Cura ut valeas.
Gottingae, pr. Id. Dec.

P.S. Modo vidi Marcum me citiorem fuisse...

EmitteMissus: Sol 12 Dec, 2004 17.25
by Marcus Favonius
Marcus Iuliae s.d.p.
Epistula tua meae et item mea tuae mirum in modum videtur esse adiumento :lol:. Utinam Ricardi quoque exspectationi respondeamus!
Vale.

Gratias ago

EmitteMissus: Lun 13 Dec, 2004 7.10
by Ricardus Cordubensis
Richardus Cordubensis omnibus sodalibus imprimis Marco Favonio Iuliaeque S. P. D.

Gratias maximas vobis ago pro responsionibus vestris. Hodie (dies lunae) ego non ero in domo mea et ordinatrum non habebo. Vobis promitto longius respondere.
Valetote!

Idibus Decembris, Gallicinium.

EmitteMissus: Mart 14 Dec, 2004 12.33
by Gastón
Gastón Richardo ceterisque sal.

Haud multum tempus mihi est ad respondendum, Richarde, sed breviter certum tibi faciam de quodam dictionario quod venale vidi abhinc aliquos dies in "taberna" libraria "Librería Romano" (via Ayacucho inter Corrientes et Lavalle, Bonaeropoli). Liber neque novus neque vetustior erat atque $ (pesos) 50 taxatus. Onerosus mihi :( Alia dictionaria rediviva "Español-Latino, Latino-Español" vidi venalia Bonaeropoli sed semper onerosa.

Valete!