by Ericus Palmén on Sat 28 Mart, 2009 10.20
Salvete RiccardeP et Rhumak!
Fabulam de qua agitur, composuit Phaedrus (1,11), ut vulgo credunt, priore dimidio primi p.Chr.n. saeculi sive aetate, qua trimeter iambicus iam liberius aedificari solebat quam antea. Quo modo hic versus, qui initio e senis iambis constans etiam ‘versus senarius’ vocabatur, paullatim evolutus sit, Horatius in Arte poetica (251 – 262) summatim attingit:
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus.
Pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit
nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem,
tardior ut paulo graviorque veniret ad aures,
spondeos stabiles in iura paterna recepit
commodus et patiens – non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
E versibus supra positis apparet a) initio versum senarium non nisi e senis iambis constare potuisse (sicut e.g. apud Horatium ipsum Epod,2,1 «Beátus ìlle quí procùl negótiìs... », atque, cum iambus «pes citus» esset, eundem versum trIna iamborum paria continentem etiam trimetrum iambicum vocari coeptum esse, b) postea hunc trimetrum iambicum purum, tamquam ut «commodus et patiens» exsisteret, «spondeos stabiles» socios assumpsisse, sed ita, ut tantummodo in sedibus prima et tertia et quinta iambus spondeo compensari posset; de sedibus secunda et quarta (nedum de sede sexta, cuius ne mentionem quidem facere Horatio necessarium videtur) iambum «socialiter» cedere noluisse, e.g. Epod.2.25 «Lābúntur àltīs ínterìm rīpís aquàe». c) Huius generis liberiore trimetro iambico (qui etiam Archilochius vocatur, quia in reliquiis operum Archilochi occurrit) Accium et Ennium abusos esse, ut qui spondeos prope qualibet sede versus trimetri iambici ponere consuevissent, e.g. Ennius, Medea, Nonius p.170 «Sōl quí candènt(em) in cáelo sùblīmát facèm», qui versus a quinque spondeis et uno iambo constat.
Omittit autem Horatius commemorare iambum haud raro etiam ita mutari, ut ex eo tribrachys nascatur, id est ut posterior longa et tonica syllaba eius duabus brevibus compensetur. Talem libertatem sibi permittit inter alios Publilius Syrus e.g. in sententia sua «Dēlíberàndo sáepe pèrit occásiò», quae metrice eo tantum a normali trimetro iambico Archilochio differt, quod forma verbi ‘perit’ tali loco posita est, quali una longa et tonica syllaba poni solet. Plautus, qui in rebus metricis plerumque admodum neglegentem se praebet, etiam eam libertatem in usum trimetri iambici videtur introduxisse, ut spondeus, qui iambum compensavit, in anapaestum mutaretur, cum prima eius syllaba longa et atona duabus brevibus depelleretur, e.g. in Menaechmorum versu 78 «ideó quia mènsam, quánd(o) edò, dētérgeò» pedes primus et secundus sunt anapaesti. Apud Phaedrum, qui dimidio fere saeculo post Horatium floruit, omnes libertates supra examinatae inveniri possunt e.g. 1,11,2 «etiám sī vèrum dícit, àmittít fidèm» et 1,11,10 «tē crédō sùbripuísse quòd pulchré negàs».
Vos optime valere iubet Ericus Palmén.
Ericus Palmén