Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Lun 29 Mart, 2004 17.18

:idea:
Tiberis Marco suo denuo s.d.
minime animo deficio: nam nomen Arabicum est > IBRAHIM !!
ergo titulum hunc esse suspicor:
IBRAHIM DOMINUS FLORESQUE C(H)ORAN(N)I
bene valeas, o Sphinx !
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Heu me miserum!

Emitteby Marcus Favonius on Lun 29 Mart, 2004 20.14

Marcus Mercurio Tiberique sal.
:shock: :?
Heu me miserum! Sphingis enim partibus receptis tanta me difficultate nunc implicari confiteor, ut nullam paene viam saluti inveniam. Quid ita?

Mercurius, amicus noster Hungaricus, O litteram inseri voluit. Insertae sunt tres O:
I - - - - I M / - O M I N U S / - - O - - S - U - / - - - O - - N I //

Tiberis, amicus noster Styricus, priusquam egomet Mercurio respondere potuissem, scripsit haec:
I B R A H I M / D O M I N U S / F L O R E S Q U E / C (H) O R A N (N) I //.

Si hoc „C(H)ORAN(N)I“, mi Tiberis, cum illo „- - - O - - N I“ contuleris, facile intelleges te erravisse. Quamquam.......

Si animo inexorabili causa mihi esset agenda, hoc statui oportet:
Falso propositae sunt a Tiberi litterae hae: C, (H), O, R, A, N: errata ergo sex!

Quod iudicium mihi quidem videtur sane irritum. „Summum ius, summa iniuria“.

Quid ergo faciamus? Quem arbitrum sumamus?

Sphingem ipsam patibulo suffixam esse videtis: Οιοιοί! :x
Last edited by Marcus Favonius on Merc 31 Mart, 2004 19.08, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 29 Mart, 2004 22.37

Tiberis omnibus aenigmistis,praeter ceteros autem Marco sive Sphingi insatiabili sal.
Ita coniectura mea sum gloriatus, ut , quomodo verbum "Koran" recte Latine redderetur, prorsus neglegerem.quod verbum quin quaeratur, dubium quidem non est. sed cum vocabularium a Menge/Güthling editum illud verbum Arabicum in Latinum converteret hoc modo:Koran=coranus,i ,equidem in ambiguo eram,quomodo id scriberem. cuius verbi orthographiam nobis, quaeso, aperias.
vale. :wink:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De "Al-Qur'an" Latine convertendo

Emitteby Marcus Favonius on Lun 29 Mart, 2004 23.01

Marcus cum omnibus sodalibus, tum praecipue Tiberi, viro acutissimo, s.p.d.

Utinam ne controversia nobis oriatur de vocabulo „Al-qur’ān“ Latine reddendo.

Si linguae Latinae filias (Italiane: corano, Hispanice: corán) sequimur, „coranus“ aptum vocabulum videtur.

Equidem Nicolaum Cusanum secutus sum. Scripsit enim librum, qui inscribitur „Cribratio Alcorani“ (1461). Quo vocabulo aenigma difficilius ad solvendum fore putavi. :evil:

Adhuc sub iudice lis est.

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Arabo - Latine

Emitteby Herimannus on Mart 30 Mart, 2004 1.15

:evil:
Herimannus Marco et ingenuis solutoribus sal.

Nimia difficultate affectum aenigma mihi videtur, cum duo (quinquaginta centesima!) verba non Latina essent! Nonne mopdum excessisti?
Vale!

Novocomi, a. d. III Kalendas Apriles.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Ludamus!

Emitteby Marcus Favonius on Mart 30 Mart, 2004 19.22

Marcus Favonius Herimanno, Tiberi ceterisque sodalibus aenigmatum solvendorum cupidissimis sal.

Quaeris, Herimanne, num ‚modum excesserim’. Heu, conscientia mordeor; neque enim, cum aenigma comminiscerer, sodales extra iocum fallere in animo habebam. Si hoc in animo mihi fuisset, merito vituperandus fui :shock: .

Antequam ipse me defendam, a Tiberi me superatum esse statuo. Qui enim pelliculae Gallicae titulum („Ibrahim dominus floresque alcorani“, id est „Monsieur Ibrahim et les Fleurs du Coran“, 2003) tanta investigavit sagacitate, ut illud „c(h)oran(n)i“ nullius momenti esse censerem. Agedum, Tiberis, tuae iterum sunt partes :D .

De causa mea nunc paucissimis 8) :
a) „Ibrahim“ ~ Abraham nomen proprium, quo etiam in SS. Scripturis Latine reddendis usus est S. Hieronymus. Iure ergo meritoque sententiae Latinae insertum videtur esse.
b) Alcoranus („alcorani“) verbum quidem novatum, sed in usum receptum a Nicolao Cusano („Cribratio Alcorani“). Tamen verbum corani usitatius esse confiteor.
Aenigma igitur a sermone Latino abhorrere nego.

Sed satis iam verborum. Ludamus :!: !

Valete.

iii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Excusationes

Emitteby Herimannus on Mart 30 Mart, 2004 20.07

8) Herimannus Marco sal.

Excusationes tuas accipio: me confiteor iratum esse, cum tam arduam inventu pelliculam comperi te proposuisse; te ergo huius aenigmatos victorem agnosco et, si ceteri solutores consentiant, rogo novum praebeas.

Vale!

Novocomi, a. d. III Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Nunc tuae sunt partes, Tiberis!

Emitteby Marcus Favonius on Mart 30 Mart, 2004 21.13

Marcus Herimanno, Tiberi ceterisque amicis s.d.p.

Quod reconciliata inter nos est gratia, Herimanne, ingenti me gaudio complet. :D

Redeo ad huius aenigmatis victorem: Ut priore iam epistula scripsi, non me, sed Tiberim, amicum nostrum Austriacum, victorem appellandum esse censeo. Utinam consentiatis!

Agedum, Tiberis! :!:

Valete.

Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 30 Mart, 2004 22.43

Tiberis omnibus sodalibus,praecipue autem Marco suo sal.d.p.
gratum est, mi Marce, quod orthographia praetermissa solutionem meam comprobasti. equidem , cum plane ineruditus sim in sermone Arabico, tamen syllabam al- velut articulum esse suspicor. sed satis de hoc. novum quaeramus aenigma ! sed parumper,quaeso, exspectate. ad titulum reperiendum aliquantulo temporis mihi opus erit.
8)
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Tiberis on Mart 30 Mart, 2004 23.10

Sphinx omnibus Thebanis s.d. :twisted:
ecce novum aenigma:
-------- / ------- / -----
valete - et timete! :twisted:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Aenigma novum

Emitteby Herimannus on Merc 31 Mart, 2004 0.36

:?: Herimannus Tiberi et solutoribus s. p. d.

Sicut caecus, ex te peto ut litteram E ostendas.

Valete!

Novocomi, pridie Kal. Apriles MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Merc 31 Mart, 2004 15.11

Tiberis Herimanno s.p.d.
caecissimum quemque sapientissimum esse constat, mi Herimanne. nonne Oedipus ipse tum demum vere sapiens fuit, cum caecus fuit ?
sed libenter , ubi lateat littera E, tibi aperiam:

---E-E-- / -----E- / -----

vale ! :wink:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

SSSSSSSS...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 31 Mart, 2004 16.50

Marcus Tiberi Sphingi Styricae timido animo sal.

Tribus E insertis, hem..., S litteram offerendam esse censeo. Dic mihi quaeso, num insit necne. Equidem sollicita exspectatione suspensus sum et anxius :? .

[Obiter dictum: Ita est, mi Tiberis: „al“ articulus Arabicus est immutabilis. Sed satis superque de hac re.]

Patibulo ludamus!

Pr. Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 31 Mart, 2004 18.49

Tiberis Marco suo merito timenti s.d.p. :D
ecce littera S : quae ,cum uno tantum loco inveniatur, quantum tibi prosit, equidem nescio.

---E-E-- / -----E- / ----S

vale ! :P
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Herimannus on Merc 31 Mart, 2004 23.49

:roll: Herimannus Tiberi

Indica nobis ergo ubi littera I collocanda sit!

Vale.

Novocomi, pridie Kalendas Apriles MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron