Ericus Palmén sodales omnes Latinitatis studiosos salutat.
Appetente hora, qua annus MMVIII post tergum relinquetur et novus annus MMIX ingredietur, facere non possum, quin eadem fere, quae exeunte anno MMVI de petardis in hac area colloquiorum Latinorum feci, verba repetam. Ea sempiterna sunt incommoda noctis Kalendas Ianuarias praecedentis, ut quae quietem multorum otiosorum perturbent. Miror tot esse homines, qui petardorum passim accensorum et iactatorum repentino fragore et fulgore adeo delectentur, ut eorum emendorum cupiditate capti ingentem copiam pecuniae effundere non dubitent. Tantum profecto gaudii affert ea displodi et fulgescere videre? Si quis nimia pecunia oneretur, nonne simplicius et tutius sit ipsas chartulas nummarias directo in focum iactare?
”Tutius?”, quaerat quispiam. Ita vero. Constat enim complures pervigilium Sancti Silvestri celebrantes etiam vino aut aliis potionibus alcoholicis ebrietatem petere solere; quam assecuti saepe in petardis accendendis tam incaute agunt, ut ea displosa vel incendia efficiant vel ipsorum aut aliorum spectantium prope stantium oculis noceant.
Hic Granivici sive in urbe Jyväskylä mediae Finniae, ubi habito, recentissimis quidem annis nonnihil factum est ad gravissima damna vitanda: e.g. certae zonae definiuntur, ubi petarda accendere omnino non licet. Ex altera parte magistratuum urbanorum auspiciis haud pauca petarda publico sumptu comparata accenduntur et in caelum iactantur. Equidem securitati spectantium publice satis provisum esse sperans tamen diligenter intra parietes domesticos me contineo ac mecum reputo, num urbs Granivicus adeo sit ”dives agris, dives positis in faenore nummis” (Horatius, Sat.1,2,13 et Ars poetica 421), ut rationale iudicetur pecunia civium tributariorum tali modo abuti.
Sine dubio inter eos, qui adventum novi anni celebrant, multi sunt, qui me propter sententias supra positas nimia austeritate laborare censeant. Nihilo minus omnibus, sive mecum consentiunt sive dissentiunt, omnia fausta et felicia in annum incipientem exopto. Curatote, ut valeatis!