Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 05 Aug, 2004 22.12

M. Favonius sodalibus s.

Ecce tres numerorum series, quae ratione atque ordine compositae sunt:

I) 215 – 623 – 437 - ____ - 659

II) 316 – 325 – 333 - ____ - 351

III) 92 - 85 - 82 - ____ - 76

Quis vestrum lacunas apte explebit?

Utinam ne res capitis vobis dolorem inferat!
:roll:
Nonis Augustis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 05 Aug, 2004 23.51

Spartacus "pythagorico" viro Favonio sal.


Fortasse idoneum responsum sit:

316 325 333 339 351

215 623 437 845 659

92 85 82 76 75

Heu, mens mea fessa est!

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Aug, 2004 11.09

Marcus sodalibus, imprimis Spartaco suo sal.

Macte virtute esto operaque, amice mi Pythagoricissime :!: !

Animi causa en accipite alterius generis aenigma:
-------
Manaus Brasilianum est oppidum, quod Amazonas fluvius praeterfluit. In Manai portu navis tot tantisque mercibus onerata est, ut summa ex aqua vix emineret. Quae secundo flumine portus omnes praetervecta aliquot post diebus in Oceanum Atlanticum pervenit. Cum in alto esset, aliquanto plus ex aqua eminebat quam antea... Qua de causa?
-------
Valete.

VIII Id. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 06 Aug, 2004 12.31

Mercurius Marco s.

Fortasse quod aliquantum mercium nautae in portubus ceteris vendidissent, aut fures eas sustulissent, aut nautae cibum secum vectum sumpsissent... haud callidae ideae, quae tamen prius excludendae sunt, si veram solutionem invenire velimus. Vale. Transaquinci, d. VIII. Id. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Aug, 2004 13.22

Marcus Mercurio s.
„Haud callidae ideae“: ita est, mi Mercuri: „excludendae sunt“! Cum enim navis ceteros omnes portus praetervecta esset, „aliquantum mercium ...“ neque a nautis venire neque a furibus rapi potuit. Firmius autem argumentum videtur esse cibum a nautis esse sumptum; neque tamen puto navem, si nautae cibum universum devorassent, „aliquanto plus ex aqua“ eminere „quam antea“ potuisse. Quid ergo? :twisted:
Vale.
Eodem die.
Ex Rhenania solis ardoribus tosta.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Ven 06 Aug, 2004 13.30

Gastón Marco ceterisque sal.

Aqua maris densior est quam fluminis quia salsa est. Ergo defecta magnitudo aquae aequalem potentiam excercet in navem. Hoc dixit Archimedes. :wink:

Vide hic: http://nausikaa2.rz-berlin.mpg.de/digitallibrary/digilib.jsp?/permanent/archimedes_repository/large/borel_demot_010_la_1670/010-01-pageimg+53

Valete quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Aug, 2004 13.49

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastóni sal.

Excellentissime, Gastón :lol: !

Ecce tertium aenigma, quo soluto quis vestrum mihi successurus sit, quaero:
-------
Fama est Homero poetarum principi a protervis pueris piscatoribus, cum sine praeda ex mari revertissent, hoc propositum esse aenigma: „Quaecumque ceperamus, ea abiecimus; quaecumque non cepimus, ea domum reportamus.“ – Homerus aenigma non solvisse dicitur. Vos quid a pueris reportatum esse censetis?
***
Ecce solutio, quam Caesaris exemplum secutus per notas :twisted: scripsi (cf. Suet. Div. Iul. 56, 6): iyxcvoehm.
-------
Valete.

Eodem die, eodem solis calore vexatus.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 06 Aug, 2004 17.50

Mercurius indoctissimus Marco s. d.

Fortasse reticulum? Iisdem litteris constat; sed haud aenigmati congruat. Piscatores enim reticulum prius capiunt, deinde abiciunt; altera pars autem aenigmatis ei vocabulo non convenit. :( Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 06 Aug, 2004 19.06

Mercurius Marco s.

Aut pediculus, insectum odiosissimum? Quos enim eorum piscatores ceperant, certe abiecerunt; sed quos capere non potuerant, domum reportaverunt. :roll: Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Uri on Sat 07 Aug, 2004 0.11

Uri Marco et Mercurio

Mercurie, credo solutionem posse neque "pediculus" neque "reticulum" esse, propter indicem quem Marcus Favonius dedit;
quod "pediculus et "reticulum" duo "u" habent, et in notis quas Marcus scripsit, nulla littera est quae bis apparet.

Et Marce, nimis callidus es!
Confiteor circumvenire conatus esse, sed notae quas invenisti difficiliores sunt ad comprehensum quam notae Caesaris;
temptavi ordinem litterarum transponere, sed non inveni solutionem...
Uri
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Mart 20 Iul, 2004 0.06

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Aug, 2004 0.51

Pax vobiscum, Mercuri Urique!

Convivio celebrato cum nocte concubia domum revertissem, epistulas legi vestras. Bene, amici! :lol: Neque tamen aenigma a vobis perfecte est solutum. O artem notas investigandi! Ad quas investigandas nihil aliud observari oportet nisi hunc litterarum ordinem: ABCDEFGHIKLMNOPQRSTVXYZ.
Quo servato rem minime arcanam esse scitote :idea: !

Valete.

VII Id. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 07 Aug, 2004 2.02

Mercurius Marco s. d.


Et ipse nequiquam plurimum temporis perdidi litteras huc illuc ponendo; nihil profeci. :( O sordidas consonantes! Sed cras solutionem inveniam, nisi ab Uro praeoccupatus. Valete. Transaquinci, d. VII. Id. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Aug, 2004 9.20

Marcus Mercurio s.d.p.

Ne in nimiam desperationem adducaris: vox pediculi apta quidem est, sed notas illas abs te perfecte investigatas esse nego (cf. epistolium, quod Uri ea de re scripsit :!: ).

Vale.

Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De arte cryptographica

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Aug, 2004 10.26

Marcus Gastóni sal.

Constat inter omnes sodales te rerum computatralium peritissimum esse. Itaque abs te quaero, quomodo computatro epistulae per notas scribi et vicissim notae investigari possint. Quae res ut facilius intelligatur, en accipe, quid Suetonius de notis a Caesare adhibitis scripserit (Div. Iul. 56, 6): „Extant et ad Ciceronem <sc. epistulae, MF>, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si qui investigare et persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.“
Equidem responsum vehementer exspecto :roll: .

Vale.

VII Idus Augustas.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 07 Aug, 2004 11.50

Mercurius Marco ceterisque s. d.

Tandem aenigma solvi! Quod haud aliud, quam "PEDICULOS"; litterae enim a te prolatae eis elementis substituendae, quae in ordine alphabetico sex gradibus inferiora sunt; id est i-p, y-e etc. Hodie et ipse vobis aenigma propositurus sum... :twisted: Valete. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron