Conventus "HUMANITAS"

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Conventus "HUMANITAS"

Emitteby Georgius Laminarius on Mart 03 Apr, 2007 19.23

HUMANITAS
Omnium gentium conventus de humanitate nostra aetate restituenda

Instituto Philosophiae Studiis provehendis patrocinante, Vivario Novo et opere fundato, cui nomen Mnemosyne foventibus, Sodalitate, quae PHILIA compendiariis litteris inscribitur ordinante, inde a die XV usque ad diem XXIII mensis Iulii a. MMVII in urbe Neapoli omnium gentium celebrabitur conventus de humanismo, qui dicitur, qua ex parte cum nostrae aetatis vita coniunctus est.
Nobis hunc conventum instruentibus illud propositum est, ut quam vitalis etiamnunc sit humanitatis ac bonarum litterarum vis appareat et exstet; quantum ipsa valeat ad iuvenum animos informandos; ad regendam administrandamque rempublicam; ad naturales quaestiones ratione quadam tractandas et via; denique ad humanum genus humanius faciendum. Est enim nobis illud persuasum, nihil sine vero animi cultu humanitateque bene atque honeste geri posse; neque humanitatem ad unam pertinere aetatem a superioribus dissitam disiunctamque; edi potius quasi ex vocibus omnium hominum quae per temporum saeculorumque decursum ad unum generis humani bonum intentae, inter sese consonaverint una concinentes.
Quotiescumque enim nos cum iis, qui ante nos multis saeculis in his terris fuere, composuimus, tunc melius animi nostri vitaeque, quam cottidie exigimus, nobis conscii fieri solemus, atque firmiora futuri temporis iacimus fundamenta, quasi robustissimae quercus, quae, ut ait Zielinski ille, cum radices in terram egerunt, noluerunt retrorsum regredi, at potius truncos sursum tollere, ramos late diffundere, gemmas, flores, fructus quam uberrimos edere. Est enim humanitas tamquam patria omnium communis, qua quidem homines inter sese lingua, religione, institutis diversi alii cum aliis omni discrimine longe remoto artissime coniunguntur. Studia humanitatis nuncupantur, iuxta Leonardi Bruni illud, quod homines perficiant atque exornent; ac liberales dicuntur disciplinae non modo, quod sint libero homine dignae, verum etiam quia hominem liberum efficiunt. Liberum sane ab omnibus praesertim opinionum commentis, ab illo turpissimo ac deformi rerum obsequio, quae identidem in more ac pretio videntur esse; atque adeo liberum animi iudicium faciunt, ut praeiudicatis quibuslibet opinionibus excussis atque sublatis, nullius addictus iurare in verba magistri, homo ad rerum veritatem totus contendat pro virili assequendam.
At res, quae nunc sunt, omnino alio tendere videntur. “Saeculum estâ€
Georgius Laminarius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 30 Mart, 2007 20.14
Location: Bohemia

Emitteby Rhumak on Merc 04 Apr, 2007 16.44

Salve novici!

Bene foro accipiaris opto.

Huic foro nonnulli Philiae participes sunt, cuius sodalitatis in pagina illa, quae "De PHILIA" inscribitur, sat fuse de ortu propositisque agitur, necnon de illo ipso conventu, de quo nos certiores fecisti.

Valeto
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron