Iuliae Marcoq spd
Iuliae: non italos solos, sed etiam hispanos, et cum illis omnis populos alterius americae adverbio "sic" adfirmare dicendum est, et dixi. Ex contrario, nullus praestost populus neolatinus - nedum germanicus aliove genere ortus! - qui aliquo responso ab adverbio "ita" derivato, quantum scio, adfirmet, licet aliquis populus, ut Francones, omnino aliis verbis adfirment, quae verba, quandoquidem ut ipsa dixsti ab "hoc" "hoc"que"illud" oriuntur, nil cum adverbio "ita" habent. Quid hoc nobis significare (vel sibi velle, ne amica tua mi irascatur

) debet, nisi hoc adverbium in veste adfirmationis nullam fereve nullam fortunam habuisse apud loquentes? Hoc etiam ab exemplis optimo Marco relatis patet: nam tam crebro eis in exemplis adverbia "ita" et "non" alia verba comitantur, tamque raro sola sunt (immo, utrumque saltem!) ut credendum sit illos casus nonnisi elisiones verbi "est" fuisse, ut ceterum Romani omnesque Indoeuropaei solent (scil. verbum "esse" elidere). Et idem etiam in "non" valet. Quod ad Abaelardum: medium aevum est: non legitur! Quod ad Horatium, hoc plus roboris habet, sed si "est" addas vel "sum" substituas rationem metricam amittas.
Marco: adverbia "certe" et "plane" mihimet non simplices adfirmationes sed potius aliquis ut ita dicam vementius adfirmandi modus, ut illud vestrum "ja doch!" vel nostrum "certo!" vel romanorum hodiernorum "sine!": nostra adfirmandi simpliciter modi intersunt: quod ad eos, nonne et ipse ab exemplis tuismet cernis ceteros modos adfirmandi multo celebriores fuisse? nam "ita" comitantur: "... est", "... prorsus existimo", "... vero (scil. est)" etc. "Non" comitantur "... sane" "... ita est" etc. et in illo quoque casu "non" solum semel reperitur: manus antepono: non dubito ut hapax legomenon sit, nec est cur bibliothecam tuam compulses: certe pluries quam semel dictum erit, sed quod in tot exemplis ciceronianis semel occurrat hoc id rarissumum minimeque celebratum esse usum significat: tam rarus, ut, ceu supra dixi, ad casus elisionum verborum "esse" reduci possit, ut putarim. Sin alterum modum, idest verborum repetitionem, requiramus, nemo nostrum eam longe celeberrimam omnium esse negabit. Quod ad negationem aliter se res habet: nam si omnes linguae neolatinae verbis a "non" derivatis negant, hoc significat id adverbium apud vulgi sermonem ad negandum usurpatum creberrime fuisse, sed hoc satis non est ut etiam in sermonem urbanum id inseramus et quod semel apud exempla Ciceronis reperiatur, hoc magis index stili vel brachylogiae temporariae esse potest quam signal usus frequentis. Ad summam, si ita et non consuetudo linguae romanorum fuissent, nempe multo saepius ea repperissemus. Operae pretium forsan est apud Plautum investigare, ut qui sermonis cotidiani luculentissimus sit auctor: si ne in illo quidem reppererimus, qui interdum casus ipsos grammaticos evertit!, hoc nobis dicet illa duo adverbia lexico latine loquentis ad adfirmandum negandumque potius depellenda esse. Ego autem nullum plautinum opus in nidis meis servo: oportet, si vacatis, vos ipsi requiratis.
Sit, utcumque, ut aestimatis
PS Iuliae: non suasi ut adverbio "sic" uteremur ad commodum italorum hispanorumque: primum, suasi ut repetitionem verborum uteremur, ut quae sit omnium adfirmationum latinarum celeberrima et urbanissima, omnino "sic" "ita"que utroque relictis,
vel si omni pacto uno verbo et semper eodem adfirmare volumus, potius sic usurparemus, ut qui certe filios suos in linguis posteris habuerit, ita autem nullam subolem dedit, quod nobis alteram celebriorem, alteram rariorem vel omnino desuetam fuisse confirmat.
Valete!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)