Iulia Rhumaki Agricolaeque necnon ceteris sodalibus s. p. d.
Gaudeo te situm inspexisse, Rhumak!

Statuta vere adhuc sunt praeliminaria; ipse scis quamvis sodalitatem, ut in societatum indicem permittatur et omnia iura sodalitatis obtineat, statuta habere oportet. Philia adhuc non iure condita est, quod primo conventu mense Iulio fiet, sed adhuc solum in mentibus exstat. Exempli gratia, cum appellata sit Phratria
Iuvenum , oportet aliquid constituamus quis sit iuvenis et quis non. Si tibi placent proposita, e quibus clarius apparent fines nostri, te invito, ut ipse sodalis fias!
(Ubi priorem meum nuntium de Philia scripsi, registrari adhuc non poterat, nunc autem ea paginae pars munere suo bene fungitur.)
"pro virili" hic significat "sine maioribus difficultatibus", id est, oportet satis faciliter et alios intelligere et ipse loqui, quod nemini hoc in foro versanti difficilius puto. Cum lingua Latina sit singula lingua officialis, haec est condicio necessaria.
Coetus certe de visu fieri possunt. In mente habemus unoquoque anno convenire. Qui intellexisti socios expelli posse, si nimis saepe sine causa a Coetu Generali abfuerint (art. 5), nisi Coetus Generales visu fiant?
In articulo 11 variae enumeratae sunt viae, quibus quaevis sodalitas pecuniam obtenire potest, id est imprimis a) pecunia ab aliis aliquo modo donata et b) lucrum rerum venditarum, inter quas res sunt e.g. libri vel etiam sodalitatis symboli. Incepta spectant ad fines divulgandos, conventus celebrandos et eis similia.
Valetote!