De PHILIA

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De PHILIA

Emitteby Rhumak on Merc 03 Ian, 2007 2.53

Iuliae Rhumak necnon ceteris sd

4 dubia mi de societate vestra, qua nata utcumque tibi maxime gratulor, mente revolvo, regulis vestris lectis:
1. Reg 4: quid significat "pro virili"? (mera curiositas)
2. Reg 6: Coetus etiam in TTT fieri possunt: qui aliter :?: Num de visu?
3. Reg 11: quod ad sociorum symbolas, qui tribuuntur?
quod ad incepta quae pars patrimonii sunt communis: quae sunt? Qui iuvare est?

Vale(te) mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Merc 03 Ian, 2007 10.34

obiter dicam: pro virili parte, id est quod ad unum quemque ( an sodalium?) spectat
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Merc 03 Ian, 2007 13.57

Agricolae sd

Grates ago, amice, sed de hoc prorsus ambigo: nam totam regulam referam:

ARTICULUS 4:
Quivis Philiae socius fieri potest, dummodo cum propositis supra exaratis consentiat sodalitatisque sermonem, nempe Latinum, cum in scribendo tum in loquendo, pro virili adhibere valeat.

"quantum ad em spectat" sive pro virili parte = quantum debet, quod in hoc contextu mirum dictu, quando de sermone adhibendo loquimur, mi videtur: num cui minus ceteris latine, vel magis, loquendum est? Si ipse scripsissem, "quantum potest" dicere maluissem :roll:

Ceterun de reliquis dubiis potissima est quaestio

Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Merc 03 Ian, 2007 15.13

recte dicis; ego vero nuntium antea non legeram. Nimirum forma a te relata elegantior videtur.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Iulia on Merc 03 Ian, 2007 20.31

Iulia Rhumaki Agricolaeque necnon ceteris sodalibus s. p. d.

Gaudeo te situm inspexisse, Rhumak! :D Statuta vere adhuc sunt praeliminaria; ipse scis quamvis sodalitatem, ut in societatum indicem permittatur et omnia iura sodalitatis obtineat, statuta habere oportet. Philia adhuc non iure condita est, quod primo conventu mense Iulio fiet, sed adhuc solum in mentibus exstat. Exempli gratia, cum appellata sit Phratria Iuvenum , oportet aliquid constituamus quis sit iuvenis et quis non. Si tibi placent proposita, e quibus clarius apparent fines nostri, te invito, ut ipse sodalis fias!
(Ubi priorem meum nuntium de Philia scripsi, registrari adhuc non poterat, nunc autem ea paginae pars munere suo bene fungitur.)

"pro virili" hic significat "sine maioribus difficultatibus", id est, oportet satis faciliter et alios intelligere et ipse loqui, quod nemini hoc in foro versanti difficilius puto. Cum lingua Latina sit singula lingua officialis, haec est condicio necessaria.

Coetus certe de visu fieri possunt. In mente habemus unoquoque anno convenire. Qui intellexisti socios expelli posse, si nimis saepe sine causa a Coetu Generali abfuerint (art. 5), nisi Coetus Generales visu fiant?

In articulo 11 variae enumeratae sunt viae, quibus quaevis sodalitas pecuniam obtenire potest, id est imprimis a) pecunia ab aliis aliquo modo donata et b) lucrum rerum venditarum, inter quas res sunt e.g. libri vel etiam sodalitatis symboli. Incepta spectant ad fines divulgandos, conventus celebrandos et eis similia.

Valetote!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 03 Ian, 2007 21.12

Iuliae spd

Grates ob explicationes.

Qui intellexisti socios expelli posse, si nimis saepe sine causa a Coetu Generali abfuerint (art. 5), nisi Coetus Generales visu fiant?

Non necessario de visu fieri debebant, ut socii pluries absentes expellerentur: nam si per epistulas, quibu vg nunc hic nos duo disserimus, coetus explerentur, ii quorum pluries de quaestionibu latis tacentium epistulae non pervenerint expelli possent: etiam ita fieri poterat, annon? sed alid dubium: quoties non expulso abfuisse licet? qui enim propositis his pulcherrimis favere cupiat sed sat pecuniae qua Pragam usque proficiscatur careat, fieri potest ut saepius abesse cogatur. Forsan statui potest ut socii non conventus fore tantum, sed etiam de quaestionibus in conventus venturis certiores faciendi sint, ut qui eorum praefore non possit epistulam de rebu tractatis mittat: quod si fecerit praesens duci epistulaeque suae dicta pro suffragiis haberi possint. Potestne ita fieri?

Ceterum Pragam meam amatam venire, et cum aliis iuvenibu latine colloqui posse, scito, gratissimum mihi sit.
PS Dico Pragam, quia scio adhuc sede vos carere, pro sede vestra eam non memini cuius societatis pragenae fungi, ergo illuc conveniendum esset, an male legi?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Iov 04 Ian, 2007 15.09

Miror, admodum homines seu mulieres quibus cordi latinitas esse videatur e tot partibus terrarum illuc convenire, cum nemo est quin sciat loqui latine supervacuaneum, immo ridiculosum esse. Nos non sumus Romani et tempus nos cogit ea lingua uti, qua educati fuimus; alioquin historiam
Europae, penitus ignorare videbimur.

Valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Iov 04 Ian, 2007 19.23

Agricolae sd

Mi togate amice, hic multi undique orbis operam dant, quo latinus sermo reviviscat, non quia se Romanos natione ac sanguine sentiant historiamque Europaeam oblitterare cupiant (quae vero historia ex hoc nil nisi iumentum adipiscatur), sed quia Romani spiritu esse volunt; et tu, qui es revera natione et sanguine Romanus (scilicet modernus, certe non sepulcrum loquens es), civitatem velles his peregrinis civibus negare?
Roma iam non (tantum) urbs, Roma idea est: ad ideam non patres filiique patrum nepotesque patrum avorumque urbis incolarum pertinere possunt, sed etiam qui omnes ideam illam amplectantur: alqd maius dicam: qui non Romanus Romanitatem amplectatur magis Romanum duco, quam qui Romanus Romana antiqua in res maiorum, severiorum, mortuorum compellenda contendat: si ita loqueris, Penatibu Laribusque nostris maledicere periclitaris, amice.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Iov 04 Ian, 2007 19.37

Ceterum etiam cum britannice peregrinis condicionibu nunc politicis coacti loquamur, lingua materna, qua educati, ut aisti, fuimus, abstinere coercemur: sed utra, latina an britannica, historiae europaeae maius columen est?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 04 Ian, 2007 19.38

Mucius comiter omnibus salutem dat

Cum epistulam nouissimam tuam legerim, Agricola, facere non possum quin meum dissensum -si bene intellexi quid significare uolueris- patefaciam. Haud latini sermonis est delere omnes alias linguas Europae, neque mores regionum in quibus hae linguae coluntur. At Europae opust lingua communi! Opust unitate, praeterquam differentiis!
An malis nullo modo inter Europaeos intelligi posse? An malis negare aliquid totae Europae commune esse? Velisne potius linguam anglicam supra omnes pollere (quod ceterum iam facere incipit)? Vin anglici esse mores omnium, in quibus euanescant omnes disparilitates? Aliter ego.

Si nobis lingua, qua educati sumus, loquendum semper esset, me ne italice quidem loqui suspicor, at massesice; alius neapolitane, alius uenetiane. Sed sic si esset non possem petere ne gelatum quidem in Sicilia.
Cur postea dicas ridiculum esse, ac etiam latinitati noxium latine loqui, hoc sane non intellego. Mihi autem magnopere placet propositum huius societatis, philiae; non librorum tantum puluerea lingua, insanus lusus professorum esse debet latinus, sed elementum unitatis Europae.

Vale et ualete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 04 Ian, 2007 21.40

M. Favonius Ursinus amicis carissimis sal.

Ecce verba Agricolae:

Miror, admodum homines seu mulieres quibus cordi latinitas esse videatur e tot partibus terrarum illuc convenire, cum nemo est quin sciat loqui latine supervacuaneum, immo ridiculosum esse.


Quae verba cum legerem, stupor admiratione nuntii tam insolentis me defixit. Qua de causa – pro deum atque hominum fidem - Agricola sodalis noster Romanus, qui praeclara eruditione ornatus videtur esse, omni urbanitate exuta gaudium innocens turbat eorum, qui „Romam ideam amplexi“, ut ait Rhumak, Latine loquendi causa inter se convenire cogitant? Neminem nostrum, si „prudenter ageret et respiceret finem“, scripturum fuisse puto disticha echioca continuare „supervacaneum, immo ridiculosum esse“. Ignoscite quaeso, amici, indignationi meae!
Valete. Pr. Non. Ian.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Agricola on Iov 04 Ian, 2007 23.13

Nihil dixisse me puto quare ipse, Marce vel quilibet alius offensum se dicat; an barbarus, germane, qua es inurbanitate non iure videaris? Quin potius ipse me aperte offendisti... noli me mordicus arripere, durum offenderis! Nam tua barbaries toto cantabitur orbe... :D

Take it easy!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 04 Ian, 2007 23.33

Sed non omnes Cicerones Oratiiue esse possumus neque debemus, mi Agricola! Dicis nos ueluti barbari scribere. Quid est, num etiam Roma antiqua erat "pabulum Vergiliorum"? Immo aderant etiam indocti et rudes homines.
Quod reprehendis, id est -si bene interpretor- grossa nos uti latinitate, haud incommune est ubicumque uis: sicut si ab omnibus Italicis exigeatur eadem calliditas et facundia Manzoni Leopardi aut Dantis...
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 04 Ian, 2007 23.58

Mercurius Iuliae s. d.

Libenter iam de eo legerem, quomodo antiquitatem, humanitatem, latinitatem colere velitis; proposita enim vestra etsi pulchra et decora sint, nisi quid manifesti faciatis, inania illa fient. Ceteroquin adeo placet mihi pagina vestra domestica, ut iam vobis adiungi in mente revolvam! :D Vale. Budapestini, pridie Nonarum Ianuarii.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 05 Ian, 2007 2.16

an barbarus, germane, qua es inurbanitate non iure videaris? Quin potius ipse me aperte offendisti...


quo usque tandem , sodalis, sermone tuo fastidioso nos lacesses ? quem si silentio praetereamus nescio an sit melius ; tamen plures esse scito, qui a verbis tuis nefandis abhorreant. qui fit, ut ius assumas iudicandi, barbarene quisquam nostrum loquatur necne? qui fit, ut argumentis ceterorum neglectis obstinate perseveres in versu illo Iuliano vituperando, cum ipse nos versibus inanibus continuandis fatiges ? denique qui fit, ut nimis arroganter Latinitatem vivam colentes contemnas, quasi rei ridiculosae dediti tempus conterant ? arbitrum urbanitatis aut elegantiae esse mehercle non tuum est : hoc munus ne assumito ! sunt certi denique fines. quos ut respicias, te hortor, si modo nobiscum colloqui velis.
Last edited by Tiberis on Ven 05 Ian, 2007 11.33, edited 1 time in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron