M. Favonius Herimanno ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
„Haec verba nobilissima in Plinio (H. N. III) inveni, ubi patria mea laudatur; mihi concedite in his Europeis temporibus ea referre“: Iusto iure Plini verba a te, Herimanne, exscripta esse scito! Me quoque laudibus Italiae semper commoveri fateor. Iam inde enim antiquitus Italia a Germanis magni aestimata est (cf. Goethe, Seume et al.).
Ut vero laudes Italiae cumulentur, lege quaeso, quid
Plinius in n.h. libro tricesimo septimo, id est in ipso operis fine, de patria tua scripserit (nescio an haec nota tibi sint):
„(201) etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum facere conveniet.
Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit, pulcherrima omnium est iis rebus, quae merito principatum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque medium, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. (202) quidquid est, quo carere vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, vinum, oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et frugum pomorumque sapores fundit“.
Laudes sunt Italiae, quam suam quisque patriam appellare potest
, dummodo cultui eius humanitatique, imprimis autem Latinitati studeat.
Valete.
pr. Non. Iul.