![Emitte Emitte](styles/prosilver/imageset/icon_post_target.gif)
Saturninissimus, nomen et omen, Tullianae dubiosae sal.d.maiorem
Propter quaedam traumata his diebus priuata Saturninior factus sum. Sicque uereor ne tecum tam hostiliter collocutus sim, quippe quae tam lepida, intelligens, urbana sis. Scito te igitur non esse acerbae causam mentis meae.
Velim cum Tulliana Latine loqui ... a) de fluminibus b) de ventis deridentibus c) de arte poetica d) de aliis rebus.
Animaduertas "e)" deesse. Addem f) Quis saponem liquidum inuenit et cur?
Liceat mihi te laudare pro tuo carmine conuerso, de--ignoscas quia iam nominis oblitus sum--Constantino Ore-Romano-Non-Pronuntiato. Qui uidetur in tot locis diuersis et tam frequenter amasse, haud mirum est ut tam iuuenis mortuus est.
Nisi ualeas, non ualebo!