M. Favonius Iacobo s.
De ratione pecuniaria Romana quam paucissimis haec:
Antiquissimis temporibus Romani pro pecunia primum pecore (cf. pecu-s ~ pecu-nia) usi sunt, deinde aere rudi, quod pro rei emptae pretio pendendum erat.
Tertio a.Chr.n. saeculo nova ratio pecuniaria instituta est:
I. aes:
aes grave –
as libralis: 326 g (libra) -> bello Punico secundo: 27 g (uncia) -> initio saeculi a.Chr.n. primi: 13,5 g.
II. argentum:
denarius (ca. 4 g)-
primum 1 denarius = decem asses, qua de re den-arius (cf. deni) eiusque nota X,
deinde (saeculo a.Chr.n. secundo) 1 denarius = 16 asses.
Sestertius (< „semis tertius as“, id est 2 ½ asses; eius nota IIS vel HS):
1 denarius = 4 sestertii = 16 asses; 1 sestertius = 4 asses.
III. aurum:
1
aureus (ca. 8 g) = 25 denarii.
Haec hactenus. Si rem diligentius vis perspicere, libros adhiberi oportet.
Quam iucundissimum hebdomadae tibi exopto exitum.