Lūcus Eques fēlīcissimē sodālēs Forī omnēs saluēre iubet!
Quam laetus sum uōbīs occurrere! Nūper aliōs quaerēbam ut Latīnē colloquerēmur, et ecce! fora ūniuersa ac locūtōrēs complūrēs mactīque quibuscum colloquī possum! Dēmum! Iam nōn tam sōlus sentiō quam prius.
Vidētur uōs multōs mōrēs iūcundōs habēre, exemplī grātiā salūtātiōnēs ut Rōmānī antīquī scrībēbant. At abbreuiātiōnibus ūtiminī quibusdam quās adhūc nōn intellegō, ut "s.d.p" et "s. d" et cētera (fateor mē nōn multās epistulās antīquās lēgisse).
Difficultātem cum imāgine "avatar" habēbam. Mihi iam est imāginem quā ūtī uolō, rēctīs pixulīs magnitūdinis, sed semper cum eam ex ordinātrō meō afferō, mihi dīcit (Anglicē) "The avatar filetype must be .jpg, .gif or .png," id est auatāris genus documentī .jpg etc. esse dēbet, at iam est .jpg ea quam afferre uolō. Nōn intellegō. Duodecies eam afferre cōnātus sum, sed adhūc nihil. Atque imāginem ex VRL aliō afferre cōnātus sum, sed mihi errōrem dīcit (iterum Anglicē) "A connection could not be made to the URL you gave." Quid? Nexō eōdem ūtor in alium forum accūrātē ut hic. Tum imāginem ā quōdam sodālis respōnsō iam in forō sūmpsit, et eam afferre cōnātus sum, sed mihi dīxit iterum "The avatar filetype must be .jpg, .gif or .png." Magna est haec difficultās!
Cēterum fēlīcissimus sum hunc forum occurrisse! ac spērō posthāc me uōbīscum saepe colloquī.
Sī ualētis ualeō.
Scrībēbam Kintnersuīllae Cīuitātis Pennsyluāniae a. d. XV kal. Sept. AVC MMDCCLVIII.