Marco sdp
Gratias ago, Marce, ob hoc documentum quod praebuisti, rebu mi prius ignotis plenum!

Velut altera forma familiae Romuli (ego eam unam, quae illum Marte Rheaque Silvia ortum narrabat, cognoscebam); deinde explicatio festorum hesternorum nominis. Hac autem me paululum perturbari fateor. Nam, quantum scio, festorum nomen non Parilia, sed Palilia esse, nec (igitur) a partus verbo vel quoquam simili, sed a nomine priscae deae, "Pales", venisse. ut enim in lexico meo, ab Aloisio Castiglioni Scaevolaque Mariotti elaborato, explicatur
"21 Aprile (ad XI Kal Mai [et non X: obiter dictum, gratias ago quod nuntius tuos me lapsum illum calami corrigere fecit]):
Palilia: festa a
Pale nuncupata, antiquissima dea pecudum: hoc die appellatio ad deam parvos ad greges modo pertinebat. Praeterea arva lustrabantur ut fecunditas et abundantia cultorum accierentur, necnon homines animantiaque, inter ignes ex lignis paleisque, in quos fetus vaccarum fordarum Telluri a.d. XVII Kal. Mai. (Fordicidiis) caesarum iniecta erant, procedere iussa lustrabantur."
... idem lexicon autem eadem pagina, qua Pa
lilia explicat, etiam verbo Pa
rilium utitur in Fordicidiis explicandis:
"(...) quarum [scil. boum fordarum caesarum] cineribus ad sacra facienda
Parilium utebantur"
Mirum admodum lectu!! Potesne hoc dubium solvere, amice mi plussci?
Interim quam optime valeas opto.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)