Area Colloquialis Latina rursus aperta est, paululum quidem imperfecta, quod ad regulas renovatas attinet: quaedam earum nondum ex Anglico in Latinum translatae sunt. Eo tendimus, ut omnia quam primum Latine reddantur.
Quicumque priore area colloquiali Latina usi in hac nova area pergere volunt Latine colloqui, eos rogamus, ut benevolenter se denuo registrent sive in tabulas referant.