De rebus grammaticis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De rebus grammaticis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 21 Nov, 2006 20.31

M. Favonius Ursinus sodalibus artis grammaticae studiosissimis sal.

Auctore honoratissimo amico, qui nomen sibi „Quisutdeus?“ imposuit, in quaestionem atque controversiam velim vocare, utrum illud „Quis-ut-deus?“ in casus declinari liceat necne: Quisutdeus – Cuiusutdei - &c. Quis vestrum rem aperiet? :?:

Valete.

XI K. Dec.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 21 Nov, 2006 21.01

Marco suo spd

Is est is, qui est ut deus: ergo in eo nomine pronomen "quis" significat "is qui" (est) [ut deus], velut graece hòstis :arrow: gen. "cuius" = eius, qui (est) etc, ergo nomen illud, mente a te adducta, care Marce, Quisutdeus, gen Cuiusutdeus dat. Cuiutdeus etc declinandum censuerim, cum pars "utdeus" phrasis sit ([is, qui] ut deus [est]), ergo logica grammatica non declinabilis mea opinione. Quid ipse Quisutdeus censet :?: Ipse statuat!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 21 Nov, 2006 22.09

Marcus Rhumaki amico artis grammaticae peritissimo sal.pl.d.

Gratias quidem tibi ago pro responso sine mora reddito, sed oro te consideres etiam haec:

„Quis ut deus?“, Hebraice „מיכאל“, id est „מי-כ-אל“ = „mi-cha-el“ -> Quis est ut deus? (Non est copula in lingua Hebraica).

a) Quis sic est, ut deus est? -> Quem sic putas esse, ut deus est? Bene!

b) Quis (sic) est ut deus? -> Nonne dici oportet: Quem (sic) esse putas ut deum?

ad b) Cf. Cic. Pis. 79: Caesarem non eadem de re publica sensisse, quae me, scio.

Optime vale.
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 22 Nov, 2006 18.43

Marco plusscio aestimato psd

Numquid igitur nomen Michael non adfirmatio, sed quaestio est? mirum, mehercle! ita sensus verbi "quis" pro interrogatione idem manet, demonstrativum non fit, nec "is, qui" significat, ut ratus eram (nam ut nomen quodvis quaestio esse posset nullo pacto fieri censebam), longe melius interpretari rebar id nomen ut "is, qui ut deus est". Sed ita interpretatio in dubio est. Si phrasis esset: "Quem (putas esse) ut deum (putas esse)?" nominativum-accusativum haberemus, sive iam in nominativo "Quemutdeum?" haberemus nullo pacto ut puto declinabile. Nam quo pacto quaestio declinari possit? Casus usurpamus si complementa habemus: quomodo dicere possum: "Cui [est] ut deus? salutem dico", si "cui" ad "est" male nectitur, qua dativus? Idem valet in "Cui [est] ut deo [est]? salutem dico": sensu grammatico mi videtur plane carere. Sin "quis" pro "is, qui", "cuius" pro "eius, qui" etc habeamus omnia nempe declinabilia sint, modo quem supra dixeram.
Maneamus, ut ille noster amicus paullulum lucis de nomine suopte adferat!! Egomet maneo in considerando mirissimum factum esse, ut nomen quaestio nec adfirmatio esse potuerit :shock: Sed si ita sit, maluero igitur maxime quaestionem in nomen vertere unicum et in declinationem suam redigi passum, ut ceterum nuncusque fecimus, Quisutdeo (Quoutdeus? Quoutdeo?) nil querenti: ergo Quisutdeus, i, II.

Vale mihi, amice c(l)are!
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De rebus grammaticis

Emitteby Ericus Palmén on Iov 23 Nov, 2006 0.27

Ericus Palmén sodalibus omnibus s.d.p.
"Quisutdeus?" pseudonymo suo signum interrogationis adiungens, ni fallor, peculiarem functionem semanticam dedit: mihi eo velut quaerere videtur, "(num) quis (mortalis) ut deus sit". Ipse in nuntio 6461 scripsit se semper censuisse nomen suum esse indeclinabile. At nonne indeclinabilitas ei tributa aliquatenus naturae Latinitatis repugnat, cum eodem nomine et pronomen declinabile 'quis' et substantivum declinabile 'deus' contineantur? Equidem iam ante initium huius disputationis in cogitationibus meis illud nomen eadem, ac Marcus Favonius Ursinus, ratione declinaveram, etiam eiusdem generis argumentis nisus. Mihi quoque id multo Latinius sonat quam ullus alius declinandi conatus. Praeterea nonne quaevis elocutio pro toto enuntiato subiectum et praedicatum habente usurpata, si in nomen proprium aut pseudonymum mutatur, necesse est originalem naturam suam amittat et ceterorum nominum quadamtenus similis fiat?
Obscure meminisse mihi videor aliquem in hac area quondam Quemutdeum? - sit venia declinationi - casu vocativo 'Quisetdee' alloqui conatum esse. Id nimirum non potest comprobari; vocativus enim singularis substantivi 'deus' est 'deus', sicut omnes Latinistas scire crediderim; ergo forma 'Quisutdeus' nominativus est simulque vocativus.
In universum dixerim, quicumque hac area usurus pseudonymum aptum sibi excogitare conatur, eum bene facere, si eo tendit, ut pseudonymum suum quam facillime declinabile sit. Ut iam antea scripsi, haud pauca sunt nomina hodierna, quae Latine declinare aliquantum est problema; talium problematum numerum ne dedita opera augeamus! Hoc nequaquam ita intellegi volo, ut "Quisutdeus?" pseudonymum suum male elegerit; potius de aliis quibusdam pseudonymis cogito, quibus indicem utentium iam prope mille nomina continentem examinantes occurrimus. Nondum quidem opera eorum ulla nobis problemata effecta sunt, nam cum ne nuntios quidem ullos illi sodales in aream nostram miserint, nullum oritur colloquium, in quo iis salutem dicere oporteat. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Quisutdeus on Iov 23 Nov, 2006 0.31

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.00, edited 2 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Quisutdeus on Iov 23 Nov, 2006 13.25

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.00, edited 3 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 23 Nov, 2006 15.25

Salvete, amici spectatissimi!

Et Rhumak et Ericus Palmén et ipse Quisutdeus? quaestionem elegantissime doctissimeque ad exitum videntur adduxisse.
Maximi vero momenti esse censeo atque sapientiae plena haec verba, quae Quisutdeus? epistulae novissimae inseruit:

aequo me animo laturum esse scitote, quomodo usuri estis hoc meo nomine


Salve, Quisutdeus?!
„Non in pane solo vivet homo“: quae verba pertinere nosti ad nos omnes, optime mi amice! (Domi nuper cum libros ordinarem, titulum recordatus sum cuiusdam libri, quem composuit quinquaginta ante annis Vladimir D. Dudincev...)

Curate, ut optime valeatis.

IX K. Dec.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

De rebus grammaticis

Emitteby Ericus Palmén on Ven 24 Nov, 2006 0.52

Ericus Palmén Michaeli, qui Latine Quisutdeus? appellatur, amicissime salutem dicit.
Hodie, antequam recentissimum nuntium tuum vidi, mecum reputabam, quo modo te allocuturus essem, si tibi Latine vellem scribere; nam, sicut scripseram, et auris mea Latina aegre ferat, si soli elocutioni ’Quisutdeus’ me accusativi aut dativi functionem dare sinam, et pseudonymum a te tibi electum quodam modo pars est identitatis tuae, quam nullo modo velim offendere. Cum ipse id declinari nolis, nobis sodalibus tuis, etiam si forte aliter sentiamus, hoc decreto tuo acquiescendum est. Considerabam quasdam circumlocutiones, ad quas confugerem, e.g. ’Ericus dominum / sodalem Quisutdeus? salutat’, sed non credo eius generis allocutiones tibi gratiores futuras fuisse. Restare non videbatur nisi unum salutandi genus, scilicet ’Salve, Quisutdeus?’, quo Marcus Favonius Ursinus in novissimo nuntio suo usus est, donec tu ipse optimam solutionem praebuisti scribens unicuique huius fori sodali licere te proprio nomine tuo Michaelem vocare. Promitto me posthac ita acturum esse, idemque tibi gratias ago, quod omne hoc problema in area nostra examinandum prompsisti; Hebraicae enim linguae imperitus antea ignoraveram nomen ’Michael’, quod etiam praenomine Finnico ’Mikko’ vivit, idem valere atque ’Quisutdeus’. Quam optime valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Ven 24 Nov, 2006 11.35

Ad Quisutdeus, Ericum atque Marcum doctissimos suos spd

:idea: Forsitan ut nomine Quisutdeus et non Michaelis utamur [cur elegerit, cum continuo aliter vocandus foret?] declinandi modum vulgarem usurpare liceat, quem plebs romana iam a VII seclo a.u.c. plurimum adhibuit: vg, casus dativus, quo iam rarissimo plebs utebatur ab illo seclo, a constructione "ad + acc." substitui optime potest: qui usus et in sermonem excultum elatus est (nam "alicui aliquid dicere" etiam latine dici potest "ad aliquem aliquid dicere"); genetivus itaque usu volgari admodum seriori cum "de + abl." exprimi potest vel rectius per circumlocutiones velut "ad Quisutdeus (= acc. ut nom. quia indeclinabile) proprium/pertinens" et similes. Pro ablativo praepositionibus solitis utemur, nullo dampno, dummodo aliquantulum in componenda phrasi caveamus, ne praepositiones adverbiis confundantur: a Quisutdeus, cum Quisutdeus, pro... etc.

Quid censetis? Quid tu, Quisutdeus :?:

Interim cuncti mi valetote
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Quisutdeus on Ven 24 Nov, 2006 11.48

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.00, edited 2 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Ericus Palmén on Sat 25 Nov, 2006 0.53

Ericus Michaelem amicissime salutat.
In moderna Latinitate 'Daniel J. Lapham', sicut multa alia nomina e praenomine et gentilicio constantia, plerumque ita declinatur, ut illud in diversis casibus secundum tertiam declinationem ponatur, hoc autem immutatum maneat: 'Daniel J. Lapham', gen.: 'Danielis J. Lapham'. Sicut antea in aliquo nuntio scripsi, haec declinandi ratio a consuetudine Romanorum antiquorum differt, qui et praenomen et gentilicium et cognomina in singulis casibus ponere solebant, e.g. 'Publius Cornelius Scipio Africanus', gen.: 'Publii Cornelii Scipionis Africani'. Novam rationem declinandi, si etiam gentilicium aut cognomen Latinum est aut Latine naturaliter declinari potest, in dubium vocaverim; e.g. Michael Agricola, principalis in Finnia reformator religionis (c.1510–1557), vix approbavisset ullam partem nominis sui indeclinatam relinqui. Sin autem aliqua pars nominis difficilis declinatu videtur esse, indeclinabilitas melius commendari potest. E.g: opus, in quo inter alia illius Michaelis Agricolae vita describitur, est Chronicon episcoporum Finlandensium Pauli Juusten (non: ...Pauli Justenii).
Quaedam nomina biblica peculiariter declinantur aut indeclinabilia manent. ’Dani(h)el’ quidem normales habet tertiae declinationis formas ’Dani(h)elem’, ’Dani(h)elis, ’Dani(h)eli’, ’Dani(h)ele’, e.g. Lib.Dan.6:23 â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Quisutdeus on Sat 25 Nov, 2006 22.04

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.01, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

De rebus grammaticis

Emitteby Ericus Palmén on Sol 26 Nov, 2006 2.21

Ericus Michaeli s.d.p.
Optime intellego id, quod dixisti; ea ipsa de causa ego in aream nostram me registrans praenomen meum, cuius forma Finnica est 'Erkki', in formam Latiniorem 'Ericus' mutavi, quo facilius a sodalibus declinaretur. Omnibus de declinatione totius nominis mei ita respondere soleo: praenominis, si in nominativo aut vocativo adhibeatur, formam Finnicam (pro 'Ericus' et 'Erice') a me approbari; sin cui eiusdem nominis accusativo aut genetivo aut dativo aut ablativo opus sit, eum ad formas Latinas 'Ericum', 'Erici', 'Erico' confugere debere. Quod ad gentilicium meum attineat, licere per me id hodierna ratione indeclinatum usurpare - nec tamen, si quis velit, id in formam nomini gentilicio Romano similiorem 'Palmenius' mutare vetitum esse, praesertim si in longa oratione de me mentionem faciens solo gentilicio uti velit neque unoquoque loco totum nomen meum commemorare.
Voluerim addere rem, quae fortasse illustrat, cur mihi toga Chuci Laphami minus foeda quam tibi esse videatur. Lingua Finnica, sermo patrius meus, quindecim habet casus, qui omnes diversis terminationibus vocabulorum formantur. Hae terminationes praeterea saepe in stirpe substantivi modicas mutationes efficiunt; e.g. formis Latinis 'Ericum', 'Erici', 'Erico' plus minus respondent formae Finnicae 'Erkki
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Quisutdeus on Merc 29 Nov, 2006 9.40

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.01, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron