VARIAE ¤*#>* RES

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Lun 21 Aug, 2006 12.49

Iulia sodalibus sal.

De nummis Europaeis, care Dionysi, prorsus tecum consentio. Nummi hodierni parvis variationibus in omnibus linguis eodem dicuntur nomine, cur ergo Latine loquentes aliis verbis utamur? Certe, Romani saepe deos aliarum gentium nomine appellabant Romano, namen non censeo id hodie nobis faciendum esse. Quacumque ergo utamur declinatione, euro maneat euro nec fiat denarius!
Quid attinet vero ad euroni minores nummos, neque mihi placet "eurocens, eurocentis", sed quid prohibet, quin dicamus "centesimus"? Verbum Anglicum "cent" e centesimis derivatum est, Francogalli ante Euronem habebant "centimes" et adhuc habent, Graeci vero "leptis" utuntur a verbo Graeco "leptos", quid significat "levis".


Quam ob rem Romanos, si numerorum notas Arabicas cognovissent, sine mora eis sapienter usuros fuisse puto.

Revera, carissime Marce, non tam facilis fuit res: Graeci, quos omnes scimos quam fuerint docti, tamen non utebantur numeris Sumericis neque Aegypticis, quibus multo facilius computari potest quam litteris Graecis, quamquam fuerunt, qui noverant - putant docti e.g. Pythagoram numeros Sumericos adhibuisse ad computandum: Vulgo tamen vix ulli nota erant. Item putaverim etiam Romanis alios numeros notos fuisse, quibus tamen vulgo non utebantur. In Europa vero quamquam saeculo decimo tertio Leonardus Pisanus Fibonacci, qui dicitur, Libro suo Abaci numeros Indo-Arabicos introduxit, tamen plerique pergebant numeris Romanis uti, donec arte impressoria inventa denique numeri Arabici vulgo in usum.
"Ex sua cuique sententia liceat constituere, utrum notis Romanis utatur an Arabicis, dummodo ne obscure scribat."

Prorsus assentior! :D

Valete.
Gottingae, a. d. XII. Kal. Sep.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 21 Aug, 2006 18.38

Marcus Soteri sodali inter amicos praecipuo s.d.p.

Gratias tibi ago maximas, Soter optime, quod nos de decalogo monuisti. Rem intellexi. Aliquot hoc loco proposita sunt verba de foro arrepta, eaque parum, ut mihi quidem videtur, ad linguam Latinam pertinentia. Quam ob rem – pace sodalium mihi liceat dicere! – etiam titulum huius thematis, ut qui pura Latinitate careat, paullulum commutandum esse censeo. Sed iam timeo, ne censor castigatorque nimis austerus severus morosus videar. Ignoscite, amici carissimi!

Ecce maledicta Latina: Plaut. Most. 40ss.; id. Merc. 574ss.; id. Persa 405ss. ...

Feliciter vale, optime mi amice. :D

XII K. Sept. Ex Rhenania spurcissima hodie tempestate affecta.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 21 Aug, 2006 20.37

Vettius dignissimis quaesitoribus s.d.p.

N. F. F. N. S. N. C. scripsi quia, cum secundam meam litteram huius thematis scripsissem, non missam est; itaque bullam "mitte" probabam ut inuenierim utrum Moderator me reum capitalis propter tot f.ing uerba scripta iudicauisset.

Non possum dicere cur nemo hic commendet usum Graecorum numerorum, aeque commodorum ac Indicorum; quibus Romani saltem docti uti solebant de rebus mathematicis saepiusquam suis. Aliud enim est sestertia numerare; aliud aequationes resoluere. Exempli gratia, NA' + IZ' = XH' potiusquam LI + XVII = LXVIII. Quod ad Indicos, certe mos eos confirmat; quod si Archimedes genus calculi inuenire potest sine ciphere, sine ciphere aetatem meam degere possum.

Vos qui denarium pro eurone esse tenetis absurditatem rogo cur imprimis Latina lingua usi sitis. Forsitan Gallica lingua uti uobis magis placeret.

Postremo miror regulam VIII Decalogi illius plures e uobis incitauisse quam regulam I, quandoquidem tot fautores factionis homicidarum, uidelicet Hezbollae, sub themate "Bellum in Libano," suum odium uomitant.

Valete
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby soter on Mart 22 Aug, 2006 0.43

Soter Marco Favonio, Amico suo carissimo, doctissimo, lautissimo, s.d.p.

Longe cunctatus, hunc nuntium pro amicitia et existimatione summis, quibus tecum, Marce mi optime, coniunctus sum, mittere, tandem, decrevi.
Hoc thema, attamen, cuius titulus et nuntii quidam fastidio, quidem, mihi sunt, , tantum ut epistulam tuam rescribam repeto.
Quod in nuntio # 5703 scripsisti, plane confirmo, at vero - te hortor - noli timere ne (una mecum !) “censor castigatorque nimis austerus severus morosusâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron