Page 1 of 1

Auxilium de nuntiis privatis

EmitteMissus: Mart 29 Aug, 2006 14.20
by Rhumak
Salvete omnes

Haec mihi questio est: quotiens mihi nuntius privatus mittitur, in electrogrammatibu meis, cuius indicem redactoribu praebui, hoc titulo patefit, "nuntium privatum accepisti": in litteris me ita voluisse dicitur, quod sane non consulto factum esse potest... sed nolo!, quia electrogrammata quae indicavi non meapte sunt, sed cum quibusdam sodalibus communico: qui possim voluntatem illam retractare :?:

Iam gratias ago.

Valete semper!
:)

EmitteMissus: Mart 29 Aug, 2006 15.59
by TADW_Elessar
Elessar Rhumak sal.

"Personalia" tua inspicas, Rhumak. Illic ex te quaeretur utrum fieri velis ut peculiarem fenestram aperiatur qua noscas te novum nuntium privatum accepisse annon.

Vale,

EmitteMissus: Mart 29 Aug, 2006 17.46
by Rhumak
Ad Elessarem Rhumakis augurium salutis et laudes ob interretialem paginam!

Feci quod suasisti et ut puto processit. Gratias plurimas! :D

Paginam tuam in meas "praelatas" redegi! :wink:

Vale!

EmitteMissus: Mart 29 Aug, 2006 18.59
by TADW_Elessar
Elessar Rhumaki s.d.

Gratias ago tibi de situnculo meo. Cras nuntium novum de militibus italicis in Libanum missis scribam.

Vale et tu.