Lucius origine Italus Italo uero Herimanno s.d. omnibusque sodalibus.
Censes Italos consuetudine Graeco uti, sed egomet sic non puto: nomina prope omnia Graeca quae Italice habemus locutione Latina effamur. Exempli gratia, "Omèro" dicimus Italice, et Romani 'Hom
èrum.' At Graece
Hòmeros appellatus est summus Graecorum poeta. Scripsisti Orpheum, Perseum, Theseum aliaque nomina huius formae scilicet in 'èu' accentum tulisse Graecos, dum Romanos Latine in prima syllaba, hoccque in scholis docuisse (confiteor nesciam quas scholas, antiquas hodiernasue). Sed hocc, dum uerum, non omnia explicat, Romani enim ut scribebam melius habebant haec nomina accentu Graeco, id est in 'èu'. At ut tale effectum agerent, 'e' uocalem longam dici opus fuit. Legamus igitur
uersum XV in Ouidii libri II Amorum carmine VI:
quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae
Videmus haec hexametra, quibus pes quintus ex una syllaba graui ('grauem' 'leuem'que ut Vedici Indici Antiqui scripsere adhibeo ut syllabae longitudinem significem, ne confusionem faciam cum uocalum longitudinibus) et duobus leuibus constat: -CE- longam 'e' uocalem habet, -VS breuem 'u', O- breuis est scilicet. Et in dictionario meo apud nomina omnia Graeca, quibus 'eus' ultimae litterae sunt, aliae formae cum 'eu' longis notis ostenduntur. Non semper adhibitae sunt hae formae, sed sat saepe uti Itali eas accepissent, namque illud
Orfèo nomen plane morem traditum monstrat.
Sed quid de nomine Latino 'Amadeo'? Etiamsi Itali quibusdam consuetudinibus utuntur, Amadeus primum Latinum fuit nomen. Graecis nominibus auctoribus, coniicio Amadeum 'e' longam habere, ut sonum naturaliorem retineat. Vosmet?
Vale atque ualete,
Lucius, eodem die.
P. S. Amabo, Herimanne, non intellego tui oppidi nomen, id est nescio quidem quod Italice sit.