Iulia sodalibus salutem.
Iam antea dixi, et iterum dicam: Exstant alia fora, in quibus linguis hodieris liceat de rebus Latinis loqui, in quibus partim Latine, partim Anglice sive Germanice scribere liceat, quae ergo mihi simillima videntur eius generis fori, quod instituere volunt Mercurius, Rhumak et ceteri. Qua de causa prorsus nescio, cur et nostra area colloquialis sit aperienda.

Fortasse efficere possumus, ut fora illa "textkit" et "e-latein" nostro foro in vice ligaminibus iungamus, ut sciant tirones et illa fora exstare, sed non bonum puto aliud linguis vernaculis forum aperire.
Ceterum multa Latine legendo scribendoque efficacius discunt tirones quam linguis vernaculis utentes. Nec tam grave ferendum esse puto tot utentes nihil scripsisse: Potuerunt etiam non registrare, quod autem registraverunt indicat - mea quidem sententia - eos saltem tunc temporis nonnumquam huc voluisse venire, ut legant et fortasse ut scribant. Et scimus eos, qui registraverunt, et intellegere sermonem Latinum et forum nostrum magni aestimare. Scimus etiam esse, qui legant, quae scribamus, qui etiam alicubi de nobis mentionem fecerint (videte Alia Themata -> De nobis alii scripserunt...), quod mihi iam bonum videtur. Ceterum non Latine scribere volo, solum ut Latine scribam, sed ut Latine conloquar, ut cum amicis variis de rebus etiam longioribus nuntiis Latine disputem, quod in nullo alio foro fit, et timeo, ne ita, ut nunc fit, ne hic quidem facturum sit aliis linguis vel in margine admissis. Placet etiam varietas gentium, qua nunc fruimur; si autem alias linguas admittimus, aut unam aut plures aut omnes admittere possumus. Si unam linguam admittimus, mox fiet, ut plurimos utentes habeamus ex iis terris venientes, quarum haec lingua est propria; si autem omnes vel plures admittimus linguas, mox nemo alium intelligat. Solum sic, ut nunc est, varietatem conservare possumus ita, ut omnes omnes intelligant. Quid mihi forum Latinum, si tamen maiorem utentium partem non intelligo???
Valete quam Latinissime.
Gottingae, a. d. XII. Kal. Sep.
P.S.: Dionysi, quaeso explices mihi quid intersit inter linguas Russicam Casaciamque. Putaverim ego, quae neutram scio, eas inter se simillimas esse, sed fortasse erro?
