Labor pro lingua Latina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Iov 17 Aug, 2006 20.20

Cunctis in primis Marco spd

Bene, sed quos hunc situm instruere poscamus? Forsan magistros nostrae huius areai, scil. illos, quiscum de foro ab Hungarico memetque lato Ericus iam collocutus est? necesse igitur Ericum simul Praga reversum ad illos mittere litteras erit (Ericum dico, ut qui nostrum, ni falsus sum, cum sim novicius adhuc, facillime cum eis commercium habeat...)

Erice, visne?

Quamquam, utut sese res habet, situs seiunctus a colloquiis esse debet, tamen omnino Radiophoniae alienus sit necesse non censeo: utinam nil alid ac alia pagina eiusdem situs (scil. Radiophoniae) foret, potiusquam alius situs simpliciter (sin eorundem colloquiorum pagina esset, repeto, nil fastidirem, dummodo in ceteris paginis aliter ac latine loqui non audeant).

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby soter on Sat 19 Aug, 2006 15.41

Soter Sodalibus s.d.p.


De disputatione his diebus, revovato Sodalium ardore, rursus accensa, memoriam, quidem, bene tenens opimionis clarissimi Reijo Pitk
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 19 Aug, 2006 17.16

Marcus Soteri amico suo Parthenopeio amplissimo doctissimo rerum peritissimo s.d.p.

Epistula tua gravissima me iterum labefactum esse fateor. Maximi momenti esse contendo puram et meram Latinitatem Colloquiorum Latinorum. Me quoque timere scito, ne „Tirocinio“ quodam in se posito ab YLE instituto Colloquia nostra corrugentur paulatimque tabescant. Di melius! Quam ob rem redeo ad priorem sententiam: Tironibus liceat epistulas privatas scribere ad eos sodales, qui in personalibus se paratos esse ad respondendum declararint. Ceterum – mea quidem opinione – rem diiudicare nemini alii licet nisi administratoribus Finnis.
Ignosce quaeso mihi labefacto; scepticus sum.

Quam felicissimum tibi tuisque exopto diem Solis.
:D
XIV K. Sept. Ex Rhenania imbribus perfusa.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 20 Aug, 2006 17.28

Rhumak Marco Soterique in primis ceterisque sdp

Recte dicis, Marce, quaestionem administratoribus sicut iure est, solutum iri.

Administratores igitur hoc perpendant quaeso: decem (tantum) de quaestione lata suffragati sunt, ad hos accedit unus (Dionysius Nomas) postremi consilii Favoni (si ludum verborum patimini!) fautor (quem urbane rogo de quaestione pristina, utrum forum bilingue adesse liceat annon, opinionem suam nobis omnibus praebeat).

Sex adhuc vetant: M.F.Vrsinus, Soter, E.Palm
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 20 Aug, 2006 21.38

Marcus Rhumaki sodali suo honoratissimo s.p.d.

Qua in sententia essem, amice mi optime, heri scripsi ad Sotera carissimum amicum meum Neapolitanum. Equidem Colloquia Latina, cum timeam, ne foro bilingui instituto capiant quid detrimenti, commutanda (paene dixi emollienda) esse nego, dummodo tironibus liceat epistulas privatas – in quavis scilicet lingua - mittere ad sodales. Quod vero maximi mihi videtur esse momenti.

Cura, ut valeas, vel potius :D vivavuve tuto!*)
XIII K. Sept. Ex Rhenania inferiore.

.................................
*) Possideo Grammaticam Etruscam a Nino Boriosi compositam (sua ipsius manu librum nescio cui videtur dedicavisse Dec 20, 1999).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 21 Aug, 2006 8.36

Dionysius Rhumaki ceterisque sodalibus s.p.d.

Quod ad forum nostrum Latinum, tirones, nuntios privatos ceteraque attinet - res illas iterum meditatus, ita sentio:

Primum, nos tironibus Latinitatis cupidis nec satis peritis auxilium opinor oportere praebere. Quam ob rem aream quandam interretialem consultativam censeo constituendam ubi quavis lingua uti liceat, dummodo de lingua et grammatica Latina disputetur - in qua sola tantummodo area non Latine licebit colloqui, sed alicubi nonnisi Latino sermone uti.

Alterum, si tirones nuntios - ad litteras latinas pertinentes - privatos sodalibus "senioribus" atque doctissimis mittent, id non multum ceteris tironibus proderit, propterea quod nuntii privati (quaestiones responsusque videlicet de Lingua Latina) tantum a singulis tironibus legentur, etiamsi omnibus studentibus usui esse possint. Mea igitur sententia omnia, quae ad tirones docendos pertinent, publica, non privata, haberi oportet.

Atque iterum vos admonere volo, amici - inspicite modo, quot sint hoc foro utentes qui nullos iam nuntios miserint! Si forum - unum tantum forum - constituemus, in quo aperte sua unus quisque lingua utatur ut magis de lingua Latina cognoscat, nonne illi timidi vel non satis Latinitate sua confidentes in maiorem fidem atque scientiam venient ut Latine saltem nobiscum colloquantur ?! Ceteris causis etiamsi neglectis, haec sola mihi digna videtur ut forum semi-latinum creetur.

Hac de re hactenus.

Faciatis ut quam optime valeatis, amici!
:)
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby soter on Lun 21 Aug, 2006 10.39

Soter Dionysio Nomadi optimo s.d.p.


Concedamus, Dionysi spectatissime, Radiophoniam Finniam Generalem deficere velle a Latinitate illa, quam, regulam primam et praecipuam, Areae Colloquiali Latinae ab initio dedit.
Possum, generaliter, assentiri tibi dicenti (in nuntio # 5691) « Alterum, si tirones nuntios - ad litteras latinas pertinentes - privatos sodalibus "senioribus" atque doctissimis mittent, id non multum ceteris tironibus proderit, propterea quod nuntii privati (quaestiones responsusque videlicet de Lingua Latina) tantum a singulis tironibus legentur, etiamsi omnibus studentibus usui esse possint. Mea igitur sententia omnia, quae ad tirones docendos pertinent, publica, non privata, haberi oportet. », sed facere non possum quin ex te, ex Sodalibus et ex me ipso haec quaeram: si quisque lingua quavis uti potest, ut quaestiones et responsus omnibus utilitati sint, nonne omnes - et tirones et seniores/veterani – multarum linguarum peritos esse maxime necesse est ? Nonne melius, quae cum ita sint, uti una lingua, quae ab omnibus comprensibilis et cum praecipua natura Latina Colloquiorum Latinorum congruens sit ( id est lingua Latina !!) ? Nescientibus ne pauca quidem verba Latine scribere, nonne melius paululum morari et, saltem primis temporibus, tantum legere nuntios ?
Etiam legendo, ceterum, discitur !
Quoquo modo res se habet, sententiis a Sodalibus expressis, clarissimis Radiophoniae Finniae Generalis Administratoribus res, quidem, demandanda est !

Amicissime te saluto.

:)

Soter

A. d. XII Kalendas Septembres a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 21 Aug, 2006 12.59

Salve, Soter amice!

Recte scripsisti:
"si quisque lingua quavis uti potest, ut quaestiones et responsus omnibus utilitati sint, nonne omnes ... multarum linguarum peritos esse maxime necesse est ? Nonne melius ... uti una lingua, quae ab omnibus comprensibilis et cum praecipua natura Latina Colloquiorum Latinorum congruens sit ( id est lingua Latina !!) ?"

Multitudo linguarum Europensium mihi - qui in regione vivo ubi duobus tantum sermonibus utimur, nam Russice plerumque atque Casachice inter nos loquimur - prorsus ex mente excidit: date mihi veniam, amici, quaeso. (mihi quidem una lingua Europaea communis videtur - Lingua Clarissima Latina). Re vera, si tiro aliquis linguae Latinae studet, num is insuper duarum vel trium linguarum Europaearum peritus esse debet, si illas quaestiones "in qualibet lingua" sibi auxilio esse vult? Minime, egomet ipse confiteor. Nunc facere non possum quin tibi adsentiar, Soter amice, aliisque sodalibus qui idem sentiunt - si quis hic Latine discere vult, in sermo ipso Latino legendo atque scribendo discat.

Bene sit tibi, Soter amicissime! Cura diligentissime ut valeas!
:wink:
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Iulia on Lun 21 Aug, 2006 13.31

Iulia sodalibus salutem.

Iam antea dixi, et iterum dicam: Exstant alia fora, in quibus linguis hodieris liceat de rebus Latinis loqui, in quibus partim Latine, partim Anglice sive Germanice scribere liceat, quae ergo mihi simillima videntur eius generis fori, quod instituere volunt Mercurius, Rhumak et ceteri. Qua de causa prorsus nescio, cur et nostra area colloquialis sit aperienda. :roll: Fortasse efficere possumus, ut fora illa "textkit" et "e-latein" nostro foro in vice ligaminibus iungamus, ut sciant tirones et illa fora exstare, sed non bonum puto aliud linguis vernaculis forum aperire.
Ceterum multa Latine legendo scribendoque efficacius discunt tirones quam linguis vernaculis utentes. Nec tam grave ferendum esse puto tot utentes nihil scripsisse: Potuerunt etiam non registrare, quod autem registraverunt indicat - mea quidem sententia - eos saltem tunc temporis nonnumquam huc voluisse venire, ut legant et fortasse ut scribant. Et scimus eos, qui registraverunt, et intellegere sermonem Latinum et forum nostrum magni aestimare. Scimus etiam esse, qui legant, quae scribamus, qui etiam alicubi de nobis mentionem fecerint (videte Alia Themata -> De nobis alii scripserunt...), quod mihi iam bonum videtur. Ceterum non Latine scribere volo, solum ut Latine scribam, sed ut Latine conloquar, ut cum amicis variis de rebus etiam longioribus nuntiis Latine disputem, quod in nullo alio foro fit, et timeo, ne ita, ut nunc fit, ne hic quidem facturum sit aliis linguis vel in margine admissis. Placet etiam varietas gentium, qua nunc fruimur; si autem alias linguas admittimus, aut unam aut plures aut omnes admittere possumus. Si unam linguam admittimus, mox fiet, ut plurimos utentes habeamus ex iis terris venientes, quarum haec lingua est propria; si autem omnes vel plures admittimus linguas, mox nemo alium intelligat. Solum sic, ut nunc est, varietatem conservare possumus ita, ut omnes omnes intelligant. Quid mihi forum Latinum, si tamen maiorem utentium partem non intelligo???

Valete quam Latinissime. :D
Gottingae, a. d. XII. Kal. Sep.

P.S.: Dionysi, quaeso explices mihi quid intersit inter linguas Russicam Casaciamque. Putaverim ego, quae neutram scio, eas inter se simillimas esse, sed fortasse erro? :?:
Last edited by Iulia on Mart 22 Aug, 2006 22.16, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 21 Aug, 2006 13.54

M. Favonius Ursinus sodalibus honestissimis pariter omnibus sal.

Diu multumque cogitanti mihi, quanam ratione tirones qui vocantur quam optime – salvis scilicet Colloquiis Latinis – adiuvari possent, hoc quoque in mentem mihi venit:

Frequenter Allatis Quaestionibus inseratur index non modo inscriptionum electronicarum privatarum eorum sodalium, quibus deliberatum et constitutum est quasi „privatissime et gratis“ tirones consilio iuvare, sed etiam linguarum, quarum quisque sodalis peritus est. Ceterum sodalibus privatim in consilium adhibitis liceat etiam in Colloquiis Latinis – Latine scilicet – pervulgare eas quaestiones a tironibus privatim allatas, quae aliquantum ad communem utilitatem videntur afferre. Sed haec hactenus. Reliqua iam explicavi in nuntiis # 5425, 5486, 5664.
Videant administratores...!

Feliciter valete. :D

XII K. Sept. Ex Rhenania
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 21 Aug, 2006 14.02

Dionysius Iuliae sal.

Linguas Russicam atque Casachicam valde inter se differre scito, nam eae ad diversas linguarum familias pertinent - Russica ad Indoeuropaeam, inter slavicas linguas habetur, Casachica autem ad Altaicam familiam, inter turkas (vel turkicas?) linguas sita est.

(obiter: memet minime Casache scire confiteor, nam plerique amici sodalesque mei Russice loquuntur, atque domi solum Russice communicamur, in schola universitateque Russice educabar...)

Cura ut quam optime valeas!

P.S. ignosce mihi, quaeso, huius nuntii brevitatem - nunc tempus me penitus deficit, ne plura scribam.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Dionysius Nomas on Mart 22 Aug, 2006 5.23

Dionysius Iuliae ceterisque sodalibus s.p.d.

Aliquantum plura de linguis Russica et Casachica - Iuliae amicae plus copiose respondendi atque nuntii mei prioris extendendi causa - vestra pace, sodales, dicam. Id nonnullis vestrum forsitan curiosum sit.

Ut exemplis utar, infra sunt verba pauca Latine-Russice-Casachice reddita:

panis - хлеб (hleb) - нан (nan)
aqua - вода (voda) - су (su)
manus - рука (ruka) - кол (kol)
caput - голова (golova) - бас (bas)
urbs - город (gorod) - кала (kala)
unus - один (odin) - бiр (bir)
duo - два (dva) - екi (eki)
quinque - пять (pyat') - бес (bes)
decem - десять (desyat') - он (on)

Conspicuum est igitur sermones Casachicum (et omnino Turkicos) ac Russicum valde inter se discrepare, licet sint verba nonnulla e linguis Turkicis in Russicam deprompta.

Curate ut valeatis!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Iulia on Mart 22 Aug, 2006 22.16

Iulia Dionysio amico sal.

Gratias tibi pro explicationibus de lingua Casachica - solum sciebam in Russia et circa Russiam nonnullas linguas exstare, quas Russi tantum dialectos ducant, ut e. g. Ucrainicam, inde falsa mea suspicatio. Linguas Turcas longe ab omnibus Indoeuropaeis distare linguis iam antea noveram, quod etiam clarissime ex exemplis tuis apparet. Me semper eximie iuvat de aliis linguis cognoscere - fortasse potius rebus linguisticis debui me dedere? :wink: Iterum autem gratias pro opera tua. Cura, ut valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Merc 23 Aug, 2006 6.31

Salve, Iulia!

Gaudeo, amica, tibi quoque - aeque ac mihi - de aliis linguis cognoscere placere. Ipse, nisi programmatoris opus facerem, translator (Russice <=> Anglice) forsitan fieri conarer philologiaeque classicae vehementius studerem...

Quod ad linguam Ucrainam - recte censes illam Russicae similem esse, attamen non dialectus est, sed sermo proprius, ad linguas slavicas pertinens. Multa videlicet verba utrique sermoni simillima sunt, sed si Russicus aliquis librum Ucraine scriptum legere conabitur, non multum continue cohaerenterque intellegere poterit.
(obiter: cum egomet sim in Casachia natus, gente (?consanguinitate?) proprie Ucrainus sum - parentes mei in Ucraina nati ex ea regione in Rempublicam Soveticam Casachicam, Unione Sovetica nondum desintegrata, pervenerunt ut hic operarentur, et in Almaty urbe, ubi natus sum, manserunt.)

Mercurii dies quam iucundissima tibi sit, Iulia!

Vale.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Regiomontanus on Iov 24 Aug, 2006 0.07

Regiomontanus omnibus sodalibus scribentibus vel non scribentibus pariter s.p.d.

De suffragii rogatu.

Hortantibus Iulia atque Rhumake sodalibus - a quibus veniam pro tardo responso peto - relicto commodo spectatoris statu, in forum venio, de hac controversa re suffragium meum prolaturus. Hoc est suffragium meum:

Censeo alienos a Latino sermones Colloquiis Latinis nostris prorsus arcendos esse, etiam si tales sermones iuxta suas conversiones Latinas ostendantur.

Ne patiamur, spectatissimi sodales, splendorem Colloquiorum Latinorum hebescere propter conspectum alienorum sermonum! Praeterea si quolibet alio sermone ad colloquendum utamur, infandum peccatum committamus, nam iusiurandum nostrum, videlicet nullius nisi Latini sermonis scribendi, aspernemur! Id si fecerimus, etiam bonam fidem illorum virorum benignissimorum doctissimorumque Radiophoniae Finnicae Generalis, qui hunc thesaurum incomparandae praestantiae nobis dederunt, defraudabimus!

Haec sunt quae vobis referre volebam. Timeo, sodales, ut pravus Latinus sermo meus - cui velim ignoscatis - non satis vobis dilucidus sit.

Quam optime valete.

[/i]
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron