Alexander cunctos salutat
Iam iterum exstiterunt pompa magna militarium apparatuum ostentationes.
Rursum carrus armatos atque missilia per rubram plateam prolatos uidimus.
Mense Augusto, cum Beijingi ludi olympici inciperent, orbi uniuerso nuntiabatur
Georgia inuasa esse ab exercitu Russo: causam fuisse iniurias quasdam quae
ciuibus Russis Ossetiam meridionalem et Abkhaziam incolentibus a Georgianis
inlatae essent.
Nempe uidetur Russia suam uim potentiamque magis expandere uelle, et aegre pati
potestatem ab ciuitatibus foederatis Americae obtentam. Manifestum factum est hoc
etiam ab habitu eius de controuersia Iraniana, cum statim USAe aduersum consilium
caperet, ne poenae Irani inferrentur: minime hostem perniciosum reputare uidetur.
Hac actione inritati sunt quidem Ciuitates Foederatae, quae responsa acra per
magistratus Cremlino dixerunt, segregationis minas celantia. Trepidauerunt tamen
etiam respublicae Europaeae quorum praeses Sarkozy continuo Moscam aduolauit ut
contentioni exitus pacificus inueniretur. Ex aliqua parte legatio utilis
fuit, cum pactum quoddam exortum sit; sed idem tarditate cunctationeque effectum,
et miles qui recedere debuit regionibus occupatis etiam stetit.
Quidam locuti sunt quidem de iterato "bello frigido", uerbum quod etsi amplius
uero uideri potest, tamen rem difficulter controuersam indicat: USAe minime esse
agnotum imperium omnibus, et orbem plurium rerumpublicarum auctoritati esse
pansurum.
Nuper surrexit Russia, sed non multum aberit quin uocem suam extollent etiam Sina
et alii.
Euentus ostenderunt Europae adhuc locum in hoc futuro ordine esse posse, sed ei
decernendum erit mox et propere, omni timiditate sublata quae adhuc eam impediit,
ubi se collocare uelit: nouom imperium auctoritasque confoederatione perfecta
simul cum exercitu communi et reipublicae imperio congregato, an societas cui
nitendum perpetuo erit Americano socio, inepta ad firma consilia capienda, quam
uoraturae erunt ceteri orbis ciuitates emergentes.
Decernendum ei, sed cito.
Fieri potest ne ceterus orbis opperiatur eam...
Valete!