Marco, Soteri et Erico aestimatissimis sdp
In primis, gratias ago et ob amplitudinem et ob celeritatem responsorum, quae quanta vobis eruditio necnon urbanitas insit fatetur.
Vt sagacissime Ericus est ratus, versus in talia dubia me iecerunt, quia saepissime in positione atona et breviter pronuntiatas invenio desinentias I personae sing. praes., (nunc, sine libris ad manum, illud Martialis
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare
hoc tantum possum dicere, non amo te
memini, in quo talis mutatio nitidissima est) in caesura hexametri, ubi, nisi fallor, quaecumque vocalis brevis producitur: idem quod ad nominativos in -o IIIae decl.is attinet. Et cum tales mutationes et in scriptis antiquis et in posterioribu reppererim, longitudinem et brevitatem illarum desinentiarum pariter pollere ratus sum, quasi "quantitas anceps" esset qua poeta prout vellet uti posset. Idem ratus eram etiam de II pers. sing. -as, -es, is, -ist
i quarum duas primas saepe longas invenio, nonnumquam breves, tertiam semper brevem, quartam semper longam...

Vtrum tales semper sunt, an ancipites
Valete quam plurimum
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)