Page 5 of 44

EmitteMissus: Mart 22 Nov, 2005 21.49
by Bernardus Flos
Bernardus Flos omnibus in foro s.d.

Maxime gaudeo forum in lingua latina exsistere! Recentissime ad hoc forum perveni, et mihi libet nuntios vestros legere. At timeo ne multa flagitia adversus linguam Latinam faciam. Vos imploro ut mihi errores scribenti ignoscas. Tamen me vobiscum multas disputationes habiturum esse spero!

Curate ut valeate!

EmitteMissus: Mart 22 Nov, 2005 22.21
by augustinus
Augustinus Bernardo Flori s.d.
De Byzantinis rebus scribere posses, si velles.
Ego quoque unum Sophronii Hyerosolimi "sticheron" Latine versum in hoc forum misi quod in "de ieiunio" themate inveniri potest.
Vale.

EmitteMissus: Mart 22 Nov, 2005 22.57
by Bernardus Flos
Bernardus Flos Augustino s.d.
Valde scribam de rebus Byzantinis, si vobis placet. Sophronii sticheron a te Latine versum legi. Admiror quod et carminis graecis studete. Operam dabo ut vobis omnibus in foro thesauros byzantinos aperiam.
Vale.

EmitteMissus: Merc 23 Nov, 2005 16.12
by Iulia
Iulia Antonio Iosepho sal.

Et ego paginam tuam visitavi, et in principio revera putavi populum Aluriense esse quandam minorem Indianorum gentem mihi ignotam, et mirata sum Indianos istos lingua ficta profeto uti, cum nulla alia mihi sit nota lingua ficta, quae in sermone cottidiano adhibeatur. :lol: :lol:
Sequimini modo ligamen "mundus" hac in pagina! :idea:

Num umquam ulla gens usa est lingua ficta in sermone cottidiano?
Ceterum crediderim plus hominum Latine solere conloqui quam in ulla lingua ficta.

Valete.

EmitteMissus: Merc 23 Nov, 2005 20.27
by Marcus Favonius
M. Favonius Antonio Iosepho et Iuliae s.d.p.
Epistula Iuliae adductus paginam tuam domesticam, Antoni Iosephe, inspexi – et multo magis obstupui quam antea. O nos felices, quibus lingua Latina uti liceat! Valete.

EmitteMissus: Merc 23 Nov, 2005 21.11
by Gavius Pontius
Gavius Pontius Josepho s. d.
Ego vere tuum situm visi, idque praecipue lingua mirum mihi visum est. De his rebus dicens mihi tamquam linguam recentem qui gens anglice "Albanian" utitur visa est. postea intellexi eam novam fictam linguam esse. Quando facta est hac lingua, me edoce!
Vale. a. d. IX Kal. Dec. Samnii.

EmitteMissus: Iov 24 Nov, 2005 4.52
by Antonius Josephus
Antonius Josephus Marco Flavonio s.d.p.

Marcus Favonius wrote:M. Favonius Antonio Iosepho sal.
Equidem verbis obscuris, quae epistulis tuis pro appendice subiungere soles, obstupuisse me confiteor :shock: . „Móvrô ghelê línsáme zhë shthál sùlme gá ontásv

EmitteMissus: Iov 24 Nov, 2005 5.16
by Antonius Josephus
Antonius Josephus Gavio Pontio s.d.p.

Gavius Pontius wrote:Gavius Pontius Josepho s. d.
Ego vere tuum situm visi, idque praecipue lingua mirum mihi visum est. De his rebus dicens mihi tamquam linguam recentem qui gens anglice "Albanian" utitur visa est. postea intellexi eam novam fictam linguam esse. Quando facta est hac lingua, me edoce!
Vale. a. d. IX Kal. Dec. Samnii.


Hac lingua finxi abhinc viginti septem annos, atque etiam hodie fingo, quia completa etiam non est. Lingua Aluriensis lingua spiritus mei est, dicere mihi placet, sicut Lingua Ignota erat lingua, quam ficta erat Hildegarde Bingensis.

Scio me multa errata ibi facere.

EmitteMissus: Iov 24 Nov, 2005 15.40
by Gavius Pontius
Gavius Pontius Josepho s. d.
Ego linguas veras fictis diligo quia illae a gentibus factae sunt et voluntatem ipsarum gentium sequuntur.
Vale. a. d. VIII Kal. Dec. Samnii.

MIRIFICUS!!!

EmitteMissus: Sol 27 Nov, 2005 19.43
by Veronica
[/b]
CREDERE NON POSSUM! unum forum in latino esse! :o
MIRIFICUS EST! PULCHERRIMUS!!!! :D :D :D

Basia.
Vale, Veronica.

EmitteMissus: Sol 27 Nov, 2005 19.46
by Mercurius Hungaricus
Da mi basia mille deinde centum... :wink:

EmitteMissus: Sol 27 Nov, 2005 20.45
by Veronica
Mercurius Hungaricus wrote:Da mi basia mille deinde centum... :wink:



A-AH! Catullus tibi placet! ...." Vivamus mea Lesbia atque amemus...."

eheh... :wink:

GRATIAS TIBI AGO PER TUAM ACCEPTIONEM ! :D

Basia (mille deinde...) :lol:
Veronica.

EmitteMissus: Sol 27 Nov, 2005 21.19
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Veronicae (non solum) basiorum divitissimae :P s. d. p.

Nunc, postquam nos unus alteram tam amicissime salutavimus :D, scire velim (et, ut puto, etiam ceteri velint), Veronica, unde venias, quid agas, ubi Linguam Latinam discas sive didiceris; ne longus sim, omnia quae in nuntio primo scripsimus, ut nobis de teipsa enarres rogamus! Vale. Budapestini, d. V. Kal. Dec. Dominica prima adventus Domini.

EmitteMissus: Lun 28 Nov, 2005 1.40
by soter
Soter Veronicae, novissimae Amicae, s.p.d.

Magno cum gaudio te, Veronica, Amica Italica, arguta ac generosa " basiorum largitrix ", in hoc Foro Latino et ego accipio !!

Bene venias ad has paginas Latinas, quae tibi, exopto, quam gratissimae sint !

Facias, quaeso, nos de urbe tua et de studiis tuis certiores: nos de te amplius doceas !

Accipe, quaeso, Veronica, meas salutationes distinctissimas.

Vale !

Soter

A. d. V Kalendas Decembres a. D. MMV - Neapoli


P.S.

Gratias tuas actas in nuntio 3985 "De Lexico recentis Latinitatis" legi: "Parvum Verborum Novatorum Lexicum" illud tibi prosit !

EmitteMissus: Lun 28 Nov, 2005 14.44
by Scipio
Ave Veronica.
Ego quoque Italianus sum et Latinam amo.

Vale