Tullianae suae gula raptae sd perplurimissimam
Amica comis, mihi quidem, ut qui sim apud fornacula tamquam leo pigerrimus, apud forculas tamquam leaena alacerrimus, belle super hoc in disserendo esset, si potius de edendis, quam de concoquendis uno quoque praelatis res esset disputanda!

Hic feminis opus est!!
Mares coquinarii, homines rossiniani, ubi latetis?
Ecce autem pars, ne themati tuo deficiam, eorum paucorum, quae concoquere possum et valde placent:
gustatio: perna cruda bassianensis(1), caseus ovinus vetus romanus, cinarae oleatae setinae.
---------------
panis: panis esto romanus (ceriola in optimis), vel setinus (panis rotundus diuturna flamma concoctus, sed farina abundanti conspersa dealbatus), vel bassianensis/corensis diu coctus sed pauca farina sparsus fere niger. Aliquando etiam pane campano utor (Casertano vel Beneventano utroque optimo - quorum alterum malo), sed cibis meis ex pagis, quos supra enumeravi - praeterquam e Roma mea! - fruier valde praefero.
Roma aquam praebeto.
Castella Romana (praesertim Tusculum atque Velitrae), praeterquam Cora, vinum praebento.
Somninum olea praebeto.
-----------------
prius ferculum: bucatini alla gricia (funiculi venati griciorum*)
alterum ferculum: abbacchio scottadito (agnus ustor digiti)
ferculum adnexum: cichorium oleo coctum citreoque conditum
fructus: plerumque hiemales, sed semper prout anni tempora iubeant
pistoria: crostata (crustum fructibu saccharo concoctis paratum)
Vinis dulcibu variis (morosis numeratu!) pistoria comitamino.
Bucatini alla gricia: in patella oleo ac sali minuto caepae carnisque suillae pinguis frustula coquito, dum in ferreo vase aqua non nimia sali grosso comitata pleto non diu, ut admodum duri post cocturam maneant, funiculi venati coquentur. Vbi frustula carnis suillae pinguis rubuerint, ubi ea caepae mollita erunt, funiculos crudiusculos in vas foratum deiectos et aqua liberatos quam celerrime, ne molliores fiant, in patellam, qua cetera concoxeris, inicito infertoque, quos continuo convivae
caseo ovino romano vetere (ne alio quovis!!) conspergent.
abbacchio scottadito: agnum tenellum in furno vel (melius) camino, sali et rore marino abundanti sparsum diu urito (tempus nomen indicat ipsum!): coctura omnem pinguedinem ecfundito; convivae suco citreo condient.
fructus: Ceres alma dederit.
crostata: mysterium maternum!
Amica dulcis, vale!
(1) Bassianum, Setia, Cora, Somninum: pagi (prior medii aevi, alteri antiquitus Volscorum oppida) civitati meae Latinae (in agro Pomptino) admodum propinqui; primus perna, secundus cinaris, tertius vino (sed etiam Setia, ut Martialis noster scribit), quartus oleo celeberrimi.
Tusculum, Velitrae: castella romana vino prope ad sedes deorum relata! (in altero maiores mei vineam habuerunt)
* "gricii" Romani mercatorum fuere genus praesertim saeculo XVIII et XIX, qui merces varias ex castellis colligebant Romamque latas plebeculae Quiritum humili mercede vendebant. Eorum mentionem in comoediis Ghetanacii (Ghetanaccio) celebris histrionis XIX secli incipientis invenies.