Marcus Cornelius Fronto censuit Marcum Tullium Ciceronem esse summum oratorem. Hoc factum confirmari potest spectandis epistulis eius et quod scripsit de Cicerone. Fronto tetigit Ciceronem in nonnullis suis epistulis ad Marcum Aurelium. Fronto, qui ipse magnus orator et scriptor erat, Ciceronem magnis verbis laudavit in his epistulis.
In brevi epistula ad Frontonem, Marcus Aurelius rogavit Frontonem ut mitteret electas epistulas Ciceronis ut facultatem sermonis foveret. Fronto respondit huic epistulae scribens se misisse solas partes epistularum Ciceronis quae disputationem de eloquentia vel civilitate vel philosophia complectuntur. Fronto autem scripsit non solas electas partes quas misit legi debere, sed omnes epistulas Ciceronis legi debere. Deinde Fronto scripsit nihil esse perfectius quam epistulas Ciceronis. O beatissime Cicero, ita laudatus a Frontone! Quisnam nisi Cicero ita laudari potest? Haec laus maxima est ab oratore et scriptore tam docto quam Frontone (II, 156-158).
Alia epistula qua Fronto Ciceronem laudavit ad Lucium Verum scripta est, non ad Marcum Aurelium. In hac prolixa epistula Fronto scripsit multum de eloquentia. Fronto scripsit eloquentiam esse facultatem maximi momenti imperatori. Fronto multa exempla causarum quibus imperator facultatem eloquentiae requirat dedit. In una parte epistulae Fronto Ciceronem vocavit “summum supremumque os Romanae linguae” (II, 142). Haec verba indicant Frontonem farentem sententiam Ciceroni tenere.
Etiam alia epistula est qua Fronto Ciceronem laudavit. In hac epistula Fronto scripsit plus de Cicerone quam in prioribus epistulis. In prioribus epistulis Fronto laudavit magnopere Ciceronem, sed paucis verbis. In hac epistula plura verba de Cicerone sunt, sed minus laudis est. Fronto Marcum Aurelium in hac epistula monuit ut optimis verbis uteretur in omnibus temporibus. Et in hac epistula Fronto Marcum Aurelium momenti singulam syllabam esse docuit et varios usus et diversos verborum colluere et pelluere et lavere et lavare et abluere et eluere et elavere et diluere et proluere et subluere ostendit exemplis (I, 9). Antea in hac epistula Fronto nomina scriptorum, optimus quisque generis, dedit quos arbitratus est sese dedisse studio quaerendorum verborum perfectorum. Scriptores qui nominati sunt ab Frontone sunt M. Porcius et C. Sallustius et Plautus et Q. Ennius et L. Coelius et Naevius et Lucretius et Accius et Caecilius et Laberius et Novius et Ponponius et Atta et Sisenna et Lucilius (I, 5). Sed quidam non nominatus est cum his scriptoribus. Fronto non nominavit Ciceronem.
In parte sequente epistulae, Fronto scripsit Marcum Aurelium rogavisse ubi Fronto poneret Ciceronem, qui hic M. Tullius nominatur. Deinde Fronto scripsit Ciceronem pulcherrimis verbis usum esse in omnibus temporibus et supergressum esse omnes alios oratores in arte ornandae materiae. Fronto scripsit ita altam laudem de Cicerone, sed deinde Fronto leviter Ciceronem reprehendit. Apud Frontonem, Cicero non visus est verba quaerere solere. Fortasse Cicero ex labore fugeret vel fortasse optimum verbum ad Ciceronem veniret non quaesitum, cum omnes ceteri homines quaerentes vix invenire possent. Fronto scripsit se lectitavisse omnia scripta Ciceronis et Fronto comperit Ciceronem usum esse omnis formis eloquentium verborum, sed Cicero vix usus est verbis quae Fronto vocet “insperata atque inopinata verba.” Requiras quid Fronto appellet insperata atque inopinata. Haec sunt verba quae aliquis lectatus aut auditus non exspectet, et cum verbum subtrahitur, sententia mutatur (I, 7).