Iulia Decio Vettio ceterisque sal.
Soror mea Germana germana est rutilis, ut ego, capillis. Quis Escimo rutilos habet capillos??

Tamen inter triginta et triginta quinque habet canes, numquam exacte scio quot sint.
Ceterum paginam
http://weather.yahoo.com/ inspiciens Ancorariae temperaturas cum oppidi Edmundi et Calgariae temperaturis comparavi: in Alberta hiemes multo frigidiores sunt quam in Alasca meridionali. Aestates autem calidiores sunt, quippe cum Alasca meridionalis ad mare situa sit, Alberta vero admodum provincia procul ab ore remota.
Decembris temperatura media minima / maxima (C)
Ancoraria: -7,8 / +1,1
Calgaria: -14,0 / -2,0
Edmuni oppidum: -15,0 / -6,0
Ianuarii temperatura eadem ratione:
Ancoraria: -12,8 / -5,6
Calgaria: -16 / -4
Edmundi oppidum: -17 / -8
(Si de temperaturis loqueris, care Vetti, oro scalam des; nam Europaei gradus Celsios solent adhibere, tibi autem gradus Fahrenheit opinor esse gratiores, quamvis haec distictio in regione -40 graduum non multum referat.)
Cum modo loquimur de temperaturis plus minusve frigidis videte rem derrrrrridiculam, nisi tam tristis esset: Universitas Gottingensis praeteritis annis ita reformata est, ut plus ipsi decernere possimus, quid fieret de nostra pecunia. Cum autem praeses universitates a ministro educationis pecuniam poposcit, in ratione oblitus pecuniae pro curru electrico et hypocaustis. Quo factum est, ut omnes maxima vi pecuniae debeant parcere, immo plus, nam tota universitas duobus septimanis circa Natalicium et Festum Novi Anni clausa manebit.

O di immortales! Credere vix possum talia accidere! GRRrrrrrrr - O frrrrigidisssimam Gerrrrmaniam!
Valetote quam calidissime!