by Marcus Favonius on Ven 25 Nov, 2005 19.30
M. Favonius sodalibus litterarum Latinarum studiosis sal.
Nuper a veterum librorum venditore emi Bohuslai Hassensteinii a Lobkowicz epistulas (*). Opus divisum est in volumina duo, quorum altero continentur tres epistulae de re publica scriptae, altero CXCI epistulae ad familiares inter a. MCDLXXVI et MDIX exaratae.
Bohuslaus Hassensteinius natus est a. MCDLXI, mortem obiit a. MDX. Erat scriptor Bohemus renatarum litterarum studiosus facundiaeque Latinae peritissimus.
Quod ut quam optime intellegatis, haec exscribo verba ex prima epistula de rep. composita, quae est de ‚situ Pragae et incolentium moribus’ (24-30):
„Et Pragae quidem situs ita se habet. plebs autem ipsa ventri universa servit neque quicquam in rebus humanis cibo et potu expetibilius iudicat. frugi et in victu parcum esse in probris habent. nullum pretium magnum videtur, si quid venale est, quod gulam delectat. ebrietatis exiguus pudor: palam et in plateis compotant et quotiens unus in manus poculum sumit, totiens et alii. [...] inter potandum tempus sermonibus terunt et fabulae, quae in Italia in tonstrinis, hic in cauponis narrantur. unus quisque, quod sibi veri simile videtur, refert. et ut talium hominum mos est, quae ipsi finxerunt, ab aliis se audivisse commemorant. Erga hospites benigni sunt solis tamen his, qui Germanica lingua utuntur, infensi, quod eos maxime religioni suae adversarii putant. feminae eorum facie decora, vultu modesto, corporibus plerumque obesis, mammis, ut in Meroe (**) natae viderentur, alloquio blando, illicibus oculis; amplexus etiam praesentibus maritis honesti sunt, oscula impudicitiae signa existimantur. pronus uterque sexus in libidinem: facilis enim transitus est a Cerere et Libero ad Venerem. neque tamen, quod mirum est, in tanta urbe ullum lupanar...“.
Quibus verbis et vos delectatum iri spero. Quid autem a Bohuslao nostris temporibus de aurea urbe Praga scribi potuisse censetis?
Ut epistulam brevi fine concludam: Optime valete. VII K. Dec. Ex Cornicum Campo.
________________
(*) Ed. Jan MartÃnek et Dana MartÃnkova, tom. I, Lipsiae MCMLXIX, tom. II, ibd. MCMLXXX.
(**) cf. Iuv. 13, 163.