Page 31 of 44

Aditus meus ad forum

EmitteMissus: Lun 12 Feb, 2007 23.57
by Tiberius Romanus
Tiberius omnibus sodalibus salutem.

Salvete amici, qui perfecti in litteris et de amore Latinitatis a mihi maxime observati, in hoc foro scribitis ! :D
Sine mora quis sim vobis patefaciam. In interrete mihi nomen est Tiberius, sicut ipse Romanorum princeps quem omnino diligo cuiusque me capit natura. In terris autem Petrum Paulum me appellavere parentes, sicut ille Pasolini, quem virum maximae mentis mater mea valde diligebat.

Romae natus et altus; quo hoc tempore negotia mea aguntur. E Bruttio vero parentes mei sunt, cum Romam pervenissent a maritimo loco amoenissimo, aprico, Adamante (Diamante) appellato.
Flammas in corde habeo tres usque ab adulescentia: quae sunt Italicae litterae, ars musica, lingua Latina. His novae novis annis adiunctae sunt, inter quas quidem satorum florumque cultura atque ars culinaria, cuius peritissimus sum ! 8)

Salutem singulariter dicere volo (bona venia ceterorum sodalium) Discipulo Semiotioso, in primis cum grata sit res adulescentes discernere quosdam promptos ad tempus suum in lingua Latina colenda et studenda conlocandum; in secundis cum clavichordo eum canere legissem, instrumentum cui ego quoque studebam decem annos !

Spem pono in benevolo hospitio vestro. Ignoscatis vitiis sermonis mei.
Valete omnes.
Romae, Die Lunae, Prid. Id. Feb.

Gratias plurimas !

EmitteMissus: Iov 22 Feb, 2007 22.12
by Tiberius Romanus
Vobis gratias plurimas ago, propter nuntios vestros, quibus tam liberaliter me accepistis!
Vivae urbanitatis exemplum...

Salutem

EmitteMissus: Ven 23 Feb, 2007 0.03
by Phlebas
Phlebas Tiberio salutem

Verba tua, Tiberi optime, mihi gratissima sunt: novus sodalis, nobis pretiosus es! Sed, imbecillitatis latinitatis meae causa, tarde ad te rescribo et valde, ut soleo, mendose: bene venias ad forum nostrum, amice, magister musiceque.

Ne epistula mea vana sit, te invitare audeo ad Lectionem Magnam Mediaevalis, ubi sodales de operibus medii aevi disputant.

Vale

a.d. VIII Kal. Mar. - Mediolani

EmitteMissus: Sat 10 Mart, 2007 15.22
by finnica_salammbô
Salvete!
Mihi verum nomen est etiam Salammbô :roll: et sedecim annos nata sum.
Discipula vicissim delegata Finniae in urbe Kuopione sum, sed Germaniae vere habito. Nunc scholam "Kuopion klassillinen lukio = Kuopionis vetum gymnasium" frequento. Kuopio oppidum pulcherrimum est et amo Finniam!!! :D
Quinque annos linguam Latinam iam didici, sed adhuc ego ipsa non dixi aut scripsi, solus transtuli Latine in linguam germanicorum aut linguam anglicorum aut linguam fennorum...
Disco linguam fennorum et id difficile est et misceo linguam fennorum cum lingua Latina :P :roll: .
Gaudeo inventa id forum et delector scribere Latine!
Etiam nunc mihi uti indice verborum opus est... :oops: :oops: :oops:
Saluto vobis!
Salammbô

EmitteMissus: Sol 11 Mart, 2007 0.23
by Iulia
Iulia Salammboni salutem plurimam.

Bene venias hoc in foro, Salammbo! :D (Quaeso dicas, an recte declinem tuum nomen... :roll: ) Scito te non unicam Finniae incolam esse, quae hic scribit, Ericus Palmén enim clarissimus sodalis noster Finnus est.

Quod attinet ad usum lexici, non oportet te pudore affici - ego quidem nullam linguam alienam tam bene calleo, quin nonnumquam opus mihi sit lexico, et cum in Germania plerumque verba solum una directione discantur, fieri non potest, quin alteram directionem peius sciamus.

Admiror te linguam Finnicam discentem: ego scio tantum yksi, kaksi, kolme et vertigine afficior verba illa tot litteris duplicibus spectando! Ceterum dicis te linguas confundere: Linguam quidem macaronicam e sermonibus Latino et Finnico conmixtam miram esse oportet... :lol:

Cura, ut valeas! :D
Gottingae, a. d. VI. Id. Mart.

EmitteMissus: Sol 11 Mart, 2007 13.35
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Hungaricus Salammboni s. d.

Salve in foro, amica! Scribis te vere in Germania habitare; quod si ita sit, admiror quidem te huiusmodi nomen habere "Salammbo", quod minime Germanum mihi videtur... Certe fieri potest, ut verba tua male interpretatus sim.
Duas quaestiones tibi proponere velim:
1. Sciuntne discipuli Finnici esse quandam cognationem inter linguas Hungaricam Finnicamque?
2. Quomodo dicendum est Finnice "eamus!" (gehen wir!)?

Vale. Budapestini, vigilia festi S. Gregorii A. D. MMVII.

EmitteMissus: Mart 13 Mart, 2007 19.48
by finnica_salammbô
Salammbô Mercurio Hungarico et Iuliae s. d. !!! :D
Gratias ago ;-)
Pater meus linguae Latinae magister est et mihi nominem Salammbônem dedit... :roll:
1. Non scio, ut discipuli Finnici de cognatione inter linguas Hungaricam Finnicamque sciunt...certe ii sciunt! Mea veta hospes-soror id scivit...
2. Autem dicere possum, quomodo "eamus" dicendum est Finnice...id est "menn

EmitteMissus: Merc 14 Mart, 2007 15.25
by Marcus Favonius Ursinus
Salve, Salammbô!
Utinam beatius vivas quam illa virgo regia, de qua Gustavus Flaubertus praeclarum scripsit librum!

EmitteMissus: Merc 14 Mart, 2007 18.33
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Salammboni s. d.

Gratias pro tuo responso. Quod ut remunerer, narrabo tibi casum iucundum et simul cur id de verbo illo Finnico quaesiverim, tibi illustrabo. Spectabamus pelliculam (Film) Finnicam in theatro, quae in lingua originali Finnica ponebatur, cum inscriptionibus subtitularibus Hungaricis. Et ecce actor quidam alii dicebat "menn

EmitteMissus: Sol 18 Mart, 2007 21.52
by Robertus Ripeirus Tertius
Robertus omnibus salutem dicit

NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Lun 19 Mart, 2007 12.39
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Finnicam Salammbônem et Iuliam et Mercurium Hungaricum necnon Marcum Favonium Ursinum amicissime salutat.
Ignosce mihi, Salammbô, quod prae aliis rebus urgentibus nuntios tuos ac responsa, quae a Iulia et a Mercurio et a Marco tuleras, nondum septimana proxime praeterita, sed hodie demum appetente meridie repperi. Nunc confirmo id, quod Iulia tibi iam nuntiavit: Ericum Palm

EmitteMissus: Merc 21 Mart, 2007 23.23
by Iulia
Iulia Salammboni, Mercurio necnon Erico sodalibus Finnico-Ugoricis s.d.p.

Id quidem iucundum est, Salammbo, vos in schola Clavi Latina libro uti. Gaudeo etiam maxime pro Erico, quem annis praeteritis in eis libris exarandis nonnihil laboris collocasse constat, quod tu nunc tamquam "testimonium vivum" (sit venia verbi!) testificaris seriem illam non solum adhiberi, sed etiam amari et prodesse. Semel volumina inspexi, intellexi quidem solum partem Latinam, e qua autem apparuit illos libros ingeniosissime compositos longe magis mihi placere quam quos libros Germanicos novi, ita ut doleam eam librorum seriem non aliquos annos prius et lingua quadam mihi intelligibili editam esse, ut etiam ipsa Clave Latina discere possem! :lol: Tibi invideo!!! :D
Curiosa sum: quonam libro utebaris, ante quam in Finniam profecta es?
Ita vero, sum Gottingensis - es igitur quasi vicina mea! :lol: :lol: Aliquantulum autem te maior sum - viginti enim annos habeo - et studeo rebus mathematicis. Soror me minor natu etiam hoc tempore discipula vicissim delegata est, sed non in terram "exoticam", sed in Americam in civitatem Carolinam Septentrionalem. Mihi ipsi maxime placeret varia anni tempora in terra quadam septentrionali videre, nam persuasum mihi est aestates pulcherrimas esse sole vix occidendo et temperatura placida, hiemes exstare mirabiles sole vix oriendo (experiri velim quam frigidum sit, quando frigidum est!), et ex imaginimus crediderim plantas ob brevius tempus mirabilius crescere ac florere et omnino plus saporis habere. Adhuc autem solum somnio... :cry:

Erice, sententia, quam in fine epistulae tuae scripsisti, iucunda mihi videtur. Quaeso dicas mihi quae sit significatio Finnica verbi "sano"?

Valete! :D

EmitteMissus: Iov 22 Mart, 2007 2.08
by Ericus Palmén
Ericus Iuliae amicissime salutem dicit.
Verbum Finnicum SANOA significat 'dicere'. Forma SANO in illa iocosa conversione versus a Iuvenale scripti est colloquialis tertia persona singularis imperfecti; normalis forma est SANOI, morphologice formae Latinae 'dicebat' respondens, quae tamen in hoc contextu potius 'dixit' aut 'inquit' Latine redditur. Vale!

EmitteMissus: Iov 22 Mart, 2007 2.21
by Ericus Palmén
Ericus Iuliam iterum salutat.
Nunc demum animadverto te a me quaesivisse, quae esset significatio Finnica verbi SANO (non: significatio verbi Finnici SANO); de adiectivo igitur Latino SANUS Finnice reddendo me consulis? Id Finnice redditur adiectivo TERVE, et totius sententiae MENS SANA IN CORPORE SANO normalis translatio Finnica est TERVE SIELU TERVEESSÄ RUUMIISSA. Cura, ut valeas!

EmitteMissus: Iov 22 Mart, 2007 14.23
by Iulia
Iulia valde ridens Erico amicissime s.d.p.
Gratias plurimas, Erice! Quaestionem meam perperam positam perperam intellegens id ipsum mihi dedisti responsum, quod quaesiveram! Vel, ut mathematice loquar: quantitas negativa cum quantitate negativa multiplicata est quantitas positiva. :lol: Profecto scire volebam, quae esset significatio Latina verbi Finnici "sano"! :lol: Vale quam optime!