Page 1 of 3
Versificare necesse est!
Missus:
Merc 21 Iun, 2006 11.54
by Agricola
Heri Rhumak colludente scripsi
Carmina tot scripsi quot apes examine ludunt
pisces caeruleo gurgite quotque natant
Non est forma satis nec quid sua cuique figura
Praeter quod placeat conciliare puta
Sunt salque et lusus et multis gratia verbis
Vincunt quae formae candidioris opus
Venerunt tandem cerealia tempora messes
Aspiciam et flavos ingens teret area culmos
Omnia casus agit cedunt atque omnia fato
et quae praeteriit est ea flenda dies
Saepe miser telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu:
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera ploratus conciliantque suos
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam prece simque tibi
Cerbereos rictus utero commissa virago
Scylla puella fuit qua non poteretur amante
Glaucus ad Euboicum litus novus incola ponti
Dum properat magno cordem perculsus amore
Nescia miratur virtutem coniugis Hero:
Leander proprii causa doloris erit
Laucontem alternis delibant morsibus hydri
Et cum prole sua lux rapit una patrem
Ore leo caper et tergo caudaque coluber
Belua tergemino corde Chimaera fuit
Alma Ceres veniunt hiemalia tempora tandem
Exue de flavis florea serta comis
Valete
Missus:
Merc 21 Iun, 2006 11.58
by Agricola
Scilicet "casu" scribere debui
Omnia casus agit cedunt atque omnia casu
et quae praeteriit est ea flenda dies
valete!
Missus:
Merc 21 Iun, 2006 16.34
by Agricola
Pelias hasta volans incautum decutit hostem:
Incautum clipei dominum septemplicis icit
Valete!
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 0.07
by Rhumak
Rhumak Agricolae commilitoni spd
AESTVS AEQVORIS (strophe alcaica)
Ne nunc silens sta: planities nigrae
obscuritate desiliant simul:
litus quatis, spuma, in specus fle-
tu solido modo ducta luna
impulsa, quorum sola potis, velut
admota vina et plangere pectora
solent mea ossibus simul sunt
volvere tempora docta noctis.
Insomne aquae corpus tacitum citae
immane per flumen canit institae
tacetque non data unda te: nam
aequoreas terit aestus umbras.
Vale
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 13.58
by Agricola
Agricola Rhumak spd
Aeneidos I
Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudelis ob iram
Iunonis, regno socios aulaque receptos
Utque suos referat casus cithereius heros
Aeneidos II
Tandem conticuere omnes suaque ora tenebant
Intenti Aeneas deflens ea facta diei
Semper lugendi deceptam crimine Troiam
Commemorat flammas per quas raptumque parentem
Vale!
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 14.05
by Agricola
Agricola Rhumak ceterisque spd
Omnia exercitia quae misi his diebus:
Carmina tot scripsi quot apes examine ludunt
pisces caeruleo gurgite quotque natant
Non est forma satis nec quid sua cuique figura
Praeter quod placeat conciliare puta
Sunt salque et lusus et multis gratia verbis
Vincunt quae formae candidioris opus
Venerunt tandem cerealia tempora messes
Aspiciam et flavos ingens teret area culmos
Omnia casus agit cedunt atque omnia casu
et quae praeteriit est ea flenda dies
Saepe miser telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu:
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera ploratus conciliantque suos
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam prece simque tibi
Cerbereos rictus utero commissa virago
Scylla puella fuit qua non poteretur amante
Glaucus ad Euboicum litus novus incola ponti
Dum properat magno cordem perculsus amore
Nescia miratur virtutem coniugis Hero:
Leander proprii causa doloris erit
Ore leo tergoque caper caudaque cerastes
Belua tergemino corde Chimaera fuit
Alma Ceres veniunt hiemalia tempora tandem
Exue de flavis florea serta comis
Aeneidos I
Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudelis ob iram
Iunonis, regno socios aulaque receptos
Utque suos referat casus cithereius heros
Aeneidos II
Tandem conticuere omnes suaque ora tenebant
Intenti Aeneas deflens ea facta diei
Semper lugendi deceptam crimine Troiam
Commemorat flammas per quas raptumque parentem
Vale(te)!
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 16.20
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus, imprimis Agricolae sal.
Tandem conticuere omnes suaque ora tenebant
Intenti Aeneas deflens ea facta diei
Semper lugendi deceptam crimine Troiam
Commemorat flammas per quas raptumque parentem
Quibus versibus perlectis fieri non potest, Agricola optime, quin Anthologiam quae vocatur Latinam ex parte tibi notam esse suspicer. Utcumque autem se habet res, gaudeo equidem, quod ipse ut versus componas calamum in manum sumis. Legendo enim et scribere discimus.
Ecce autem carmen DCLIV, quod reperitur in Anthologia Latina, quae saec. XIX ab Alexandro Riese edita est:
Conticuere omnes. Infandos ille labores
Deceptamque dolis Toiam patriaeque ruinas
Et casus Priami dolet et flagrantia regna
Ignibus et mediis raptum deque hoste parentem.
Ceterum oro te calami lapsum corrigas: non TETRASTHICA, sed TETRASTICHA (uti oportet „edit“).
Vale, valete.
VIII K. Iul. Ex Cornicum Campo.
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 16.51
by Agricola
Agricola Marco etsi iratus spd
Legi quidem ea carmina sed et alia legi neque tetrasticha ea invidiae alicui fore credebam, aliud est enim imitari aliud furari. Ceterum scio quomodo calamo utar vel quomodo distichum vel similia dicantur, scio enim et graece. Ecquid tibi palcent an non?
Vale!
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 20.41
by Agricola
Agricola Marco iterum spd
Excusatum me habeas. Utinam olim poeta sim! Etenim adhuc infirmior videor quam ut meis umeris magnum aliquid suscipere queam, sed quod aliquando mihi profuturum confido noli, quaeso, invidiae esse tibi. Interim tetrasticha haec habeas:
Aeneidos I
Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudelis ob iram
Iunonis, regno socios aulaque receptos
Utque suos referat casus cithereius heros
Aeneidos II
Tandem conticuere omnes suaque ora tenebant
Intenti, pater Aeneas flagrantia Troiae
Moenia deceptamque dolo fallacis Ulixis
Urbem deflevit raptos deque igne Penates
Vale!
Missus:
Sat 24 Iun, 2006 21.26
by Marcus Favonius
Marcus Agricolam amicissime salutat.
Licet imitari et aemulari, mi amice! Ingenio poetico te sane praeditum esse puto. Quam ob rem perge porro, ut coepisti! Placent enim versus tui, ex quibus quanto tu studio Latinitatem colas apparet.
Vale quam optime.
VIII K. Iul.
Ex Germania pedifolliis quasi ebria facta.
-------------
Quod ad calami lapsum "tetrast
hica" attinet, inspice quaeso "prima pagina" -> "Lingua Latina" -> "Themata"!
Missus:
Merc 12 Iul, 2006 14.23
by Agricola
Matthaeus omnibus spd
Exercitia:
Armis et pietate virum super aethera notum
Disiectasque rates invia per maria,
Iram Iunonis, classem Lybicisque receptam
Finibus, hospitium Sidoniumque canit
Pendeat utque epulas inter dicentis ab ore
Dido, multa super Troica bella rogans;
Infandos renovat luctus Cythereius heros
Maesta nec effusis fletibus ora rigat
Inde refert Priami casus et funera Troiae
Seque tot incolumen fata tulisse dolet
***
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera, ploratus conciliantque suos
Et pauper telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam Iove simque tibi
***
Tandem venerunt cerealia tempora: messes
Prospiciam et flavos ingens terat area culmos
***
Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae
***
Omnia casus agit cedunt atque omnia casu
Et quae praeteriit est tibi flenda dies
***
Cerbereos rictus utero commissa virago
Scylla, puella fuit qua non poteretur amante
Glaucus ad Euboicum litus novus incola ponti
Dum properat virides flamma populante medullas
Valete!
Missus:
Merc 26 Iul, 2006 17.06
by Marcus Favonius Ursinus
Civis Rhenanus suspiria ducens:
Desine, Sol, patriam nimium comburere nostram!
Ut miserum natum, te Iovis ira premat!
Missus:
Merc 26 Iul, 2006 20.11
by Rhumak
Excusatio Iovis
Iam sole sudor mi per tora currere coactus
Phoebo arma dat Iovi rapitque fesso!
Nam mihi quid misero, ferme liquefacto ab igne Phoebi
si fulgura ardentissima attigissem???
Missus:
Merc 26 Iul, 2006 21.12
by Marcus Favonius Ursinus
Civis Rhenanus incolumitate sua gaudens:
Iuppiter altitonans precibus modo cessit amanter:
Imbribus est Phoebi fracta tyrannis eri.
Missus:
Iov 27 Iul, 2006 3.26
by Agricola
Sol qui tot maria et terras circumspicis omnes
parce ministerio te precor ipse tuo