Page 1 of 1

novus

EmitteMissus: Sol 29 Ian, 2006 14.03
by Marcellus a Genu
Marcellus a Genu novis amicis s. d. !
pictaviensis sum, grammaticus, nec in latine peritus. Vereor me multos errores conscribere, vero maxime laetor me litteras vestrum legere. salvete

EmitteMissus: Sol 11 Iun, 2006 16.26
by Mucius Scaeuola
Mucius Scaeuola omnibus sodalibus sal.d.
Quam laete video alios multos esse nouos in hoc foro! :P Etiam ego meliorem meam cognitionem linguae latinae reddere uolo, et hoc forum mihi optima occasio uidetur hoc perficiendi, auxilio multorum aliorum studiosorum latinitati! Nobis certe semper studendum huic linguae est, quae ,cum fundamentum nostrae culturae sit, pulcherrima est.
Felices este et ualete!

EmitteMissus: Sol 11 Iun, 2006 16.38
by Scipio
Ave Amice.
Ego Scipio sum, sicut ille Africanus et Aemilianus.
Ego quoque venio ex Italia septentrionale, e Parma, urbs Aemiliana.
Et unde venis? Quid amas de historia et litteris romanis?

Vale

EmitteMissus: Lun 12 Iun, 2006 16.36
by Mucius Scaeuola
Heus amice Scipio, ego quoque in parmae prouincia habito! :D Ego Borgotari domum meam habeo, sed disco Parmae, in schola "Romagnosi"! Tune quoque aliquam operam in ea schola das? Si ita est, conuenire aliquando poterimus quidem. Fac me ut sciam,
Vale

EmitteMissus: Mart 13 Iun, 2006 9.44
by Scipio
Vale Muci
Ego quoque Lyceum Romagnosim eo. Cursus Meus IIG est, iam III. Mihi nomen Francesco Violi est. Et tibi ?

EmitteMissus: Iov 15 Iun, 2006 23.38
by Mucius Scaeuola
Mucius Scipioni s.d.
Sed nos iam ipsos nouimus! :lol:
Ego in II F disco, et me uocant Tazzum! Multas occasiones conueniendi nobis puto :D .
Vale quam maxime amice mi

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 0.11
by Oenipontanus
Salvete oh amici linguae antiquae. Longissime forum latinum in TTT quaesivi, et heri vobis inveni. Quomodo gaudeo!
Ad personam meam: Sum studiosus rerum naturae in Austria et habito in medio alpium.
Credo enim linguam latinam mortuam non esse si narrator unus vivet.

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 0.43
by Rhumak
Rhumak Etruscus Mucio, Scipioni, praesertim Aenipontano ceterisque nouissimis sd perplurimissimam

Haue, Austriace! Ad nos tandem incola montium!! :D Nam palustres (ab agro Pomptino scribo) aer purum et limpidas altitudines quam uementer desideramus!
Et ego non litteris, sed rei aedificandae studeo, quapropter in hoc forum ne quae de lingua maiorum meorum didici in lycaeo obliuiscar uersor.
Narra paululum, ni displicet, de terra tua, profecto et ceteri pariter ac ego curiosi sunt! Qualis oechonomia? Qualis gens? Quales mores?

Littoriae ad III Kal Iul

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 1.42
by Oenipontanus
Narrasne de Promptino in terra franca, o Rhumak? Sum inhabitante vallis Oeni, flumen qua alpes transit. Vivere hic maxime me gaudet. Urbem meam in veritate urbem studiosorum est cum studiosis demonstrantibus et tabernis multis. Post scholam ad hunc locum movi, qua Oeniponta apellatur (vulgo: Innsbruck), et minime me paenitet etiam conspectu montum incredibile est.
In oekonomia Austira tota floret et itaque Oeniponta quoque.
De moribus rogavisti? Hic traditiones antiquissimas vitam in alpibus dominant et multi sunt, qui participent. Urbs parva cum 120.000 incolantes est, sed cultura urbana hic esse semper sentio.
De gente nihil nisi bono :twisted: ... Sine ioco: Homines in Tyrole durus sunt sed honestes. Si aliquis tecum loqueritur semper in oculos tuos videt.

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 11.21
by Rhumak
Rhumak Oenipontano ceterisq sal

Promptinum? Plane nescio quis locus hic quem dicis sit: numqua gallica vallis?
Ego utcumque non illinc, sed a Latio scribo, civitate Littoria (vel Latina), quae est metropolis agri Pomptini, qui est rus quondam palustre et in III decennio saeculi praeteriti a regimine fascista redemptum, ferme XL miliaria et dimidiatum a Roma meridione distans, quod et media via Appia transit. Historia huius terrae non parum tua interesse debet, cum coloni quibus Mussolini ad paludem siccandam usus est fere cuncti agricolae sine agro Venetiis et Tyrole venientes erant. Non ego in illis, cum gens mea Latio superiore, Etruriae confinio, orta est, et si revera populum tuum in oculos specere qui sibi colloquantur et esse duros tamen honestos, Etrusci vobis similes hoc sumus :) .
At dic amice, quod hoc parum intellegi: utrum civitas tua an flumen quod latine Oenipontanum vocas lingua domestica Innsbruck nomen habet? Si flumen et non civitas ita nominatur, civitas econtra quomodo appellanda?
Nam volo per GoogleHeart exquirere eam.

Vale

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 14.20
by Oenipontanus
Flumen, qua maiores in latina oeni appelaverunt, in lingua praesente "Inn" vocatur. Nomen in lingua tua nescio.
Translatio ita it: Oeni-"Inn", "Bruck"(dialecto Austriaco)-Pons, itaque Oenipontana.... In temporibus pasatis hic pons trans Oenem fuit et mercatores agricolaeque sedem suam ceperunt. Postea, imperio romano perito, in regnum francorum orientalum sine momento magno fuit. Sed mox cum sale e monte proximo et cum argento e monte distale in dignitate et momento crescit. Dum regnum sacrum romanum civitatis germanicorum se evolvit, quod nunc regnum antiquum apellatur, Oeniponta sedem autumnalem imperatoris fuit . In bello secundo mundi non multe destructus fuit, et in temporibus modernis semper floret ad hic annum.
In geographia in media tres nationum sumus: Italia in meridie et Germania in sepentrione et Helvetia in occidente.

Conspectu a fenestra mea: http://upload.wikimedia.org/wikipedia/c ... bruck4.jpg

EmitteMissus: Iov 29 Iun, 2006 22.11
by Bubo
..

EmitteMissus: Ven 30 Iun, 2006 11.23
by Oenipontanus
Quando me ipse in mundo vasi, semper locos pulchros inveni et antea de pulchritudine terrae meae nescivi. Sed post regressus sum occuli apperui.

De latina mea: semper studeo ut qualitatem linguae emendem.

EmitteMissus: Sat 01 Iul, 2006 10.13
by Marcus Favonius
M. Favonius Oenipontano sal.

Anno MMIV Herimannus, sodalis noster Novocomensis, hanc ad nos misit epistulam (inspice quaeso „Alia themata“ -> „Florilegium II...“ -> # 1253, „De parvulo aureo tecto“):

„[...]
Tres dies in urbe Insuburcha (Innsbruck), capite Tyrolis, recenter fui; in media urbe, quo omnes visum concurrunt, est "parvulum aureum tectum" (goldenes Dachl) plus quam semel a Tyrolis rectoribus restauratum.
Sub eodem sic legitur (ut trancripsi stans, fere familiam meam amittens):

Renovatum tertio ano 1782
Restauror post horrendos continuo ano et ultra perpessos terrae motus


Iam mihi constat "ano" pro "anno" scribi, sed quid de "continuo ano"?
[...]“.

Forsitan res abs te, ut qui vir vere sis Oenipontanus*, explanari possit.

Optime vale.
K. Iul. Ex Rhenania inferiore.
:)

-------------------------------
* Fluminis nomen apud Tacitum: Aenus, i m., cf. hist. 3, 5: „ad occupandam ripam Aeni fluminis“ (ut caelum ~ coelum, ita Aenus ~ Oenus); cf. etiam „Der kleine Pauly“, vol. IV, col. 1044: „ad pontem Aeni“.

EmitteMissus: Sat 01 Iul, 2006 15.08
by Oenipontanus
Bene citatum tuum cognosco et ego ipse multa tempora ante quod stavi. Credo enim verbae in eo modo positae sunt ut nummera anni, qui in litteris magnis inest, recte scribere potfuerunt. (Exemplu: Me etruXIt magVs...) Sed tectulum aureum proxime alium scriptum est: "Hier wurde Jakob Hutter, Haupt der Wiedert