Illud "Andra moi ennepe" nuper ipsa legi.

Ubi sunt litterae Graecae? Quomodo eas invenire possum in nostro foro?
Et quid sciunt docti de modo antiquorum linguae Graecae pronuntiandae? Si enim pro syllaba Graeca "ei" Romani nunc "e" nunc "i" solebant scribere, id non sine causa fieri mihi persuasum est. Et non Graei haberent dua E et dua O, si non variis modis pronuntiarentur. Ceterum quid de litteris aspiratis ph, th, ch?

Herimanne, non omnia, quae scripsisti, intellexi. Scripsisti: "tantum κ "kappa" et γ "gamma" semper gutturali sono leguntur, quod alienum est a lingua Italica." Quid soni gutturalis? Habent Italici litteras c et g, quae ante a, o, u et consonantia asperae pronuntiantur.
Et quid dicis illo "iuxta originem (διώξω differt a πράξω)"? diokso" et "pragso" an "diogso" et "prakso"?

Valete!
Gottingae, a. d. VII. Id. Mart.