Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Merc 15 Nov, 2006 16.58

Marco spd

Festinans forum adventus et otiosus non recordabar ad quae mea dicta verba tua pertinerent: infensae signum minime fuit! :D Post paululum, mente leniter adducta, memini, et responsum meum commendavi per aliquot distichos tibi respondentes, ceu facile perlegere poteris in ima pagina huic superiori.

Valde Vale mihi!
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De vocabulo distichi

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 15 Nov, 2006 17.40

Marcus Rhumaki amico rerum grammaticarum studiosissimo peritissimoque iterum s.d.p.

Admiror a te scriptum esse „distichos elegiacos“; nam „distichus“ adiectivum mihi videtur. Sed puto verbo „distichos“ idem significari atque „(versus) distichos“. Substantivum enim thesauro verborum inspecto nihil aliud esse repperi nisi „distichon“ (το δίστιχον). Cf. Mart. 3, 11, 1s.:

Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
cur in te factum distichon esse putas? ‹


Qua de re tu quid censes, amice?
:D
Bene vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 15 Nov, 2006 18.15

Marco plusscio spd

Quid dicam? Ego semper adiectivo masculino usus sum "distichus" ut "versum distichum" significarem, plane ceu, optime Marce, es optime ratus! Sed, nunc quo te admotus mentem ad id applico, valde suspicari incipio, id nil iustum esse, et esse nempe longe rectius distichon (um) dicere: nam si distichus (= duplice versu compositus) attributum nomini versus addendum esset, significatus locutionis "versus distichus" esset "versus duplice versu compositus", qui sensu privus mi plane videtur: nam si versus est, qui fieri potest ut duobu versibu componatur? Etenim in arte poetica quodcumque pluribu constet versibus "systema" appellatur, non "versus", qui est versus simplex et singulus. Et cum systema nomen neutrius generis sit, rectum mi videtur dicere "systema distichon" vel simpliciter "distichon": ab hac origine illud ex adiectivo substantivum fieri potest, sed neutrius generis propter illam originem suam. Haec mi sat bene structa videtur ratio, tune consentis?

Vale mihi!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 15 Nov, 2006 18.53

Vettius Carus Tullianae Carae s.d.p.

Mene plenum leporis dicis? Raro, ut scias, lepore uescor. Ad tempus plenus sum caffeae. O Mocham diuinam! Multi procul dubio me plenum esse nesciocuius existimant.
Quod autem te plus scire uelle qui sim exprimis, personam meam epistulas inspiciendo meas XC, quasi emblema tessellatim, potes consuere. Quod si non suffecerit, roges me quid uelis et respondebo. Quid plura? Certe mihi scribis, uelut Lesbia altero Valerio, in uento et rapida aqua.

Vale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 15 Nov, 2006 18.57

Amicus amico sal.

Rem abs te, optime Rhumak, luculente enodatam esse opinor. Tecum consentio.
:D
vivavuve!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 0.02

Tulliana Rhumako <vel Rumako>Suo, Nobilissimo Origine s.d.p

Gratias Tibi extraordinarias pro epistula delectationem magnam alliciente agere velim, sed talibus verbis egeo. Planissime mihi explicavisti originem cognominis Tui. Quid ad rem dicere possim?
Olim, tempore studiorum academicorum scripsi brevem dissertationem de linqua Etrusca, sed modo Te significationem verbi ,,Rhumak" cognovi.
Nunc possum amicis Polonis narrare, me cum vero Etrusco colloqui. :wink:
In foro ,,versificare necesse est" exercere hoc tempore non audeo, quoniam Latina non utor tam bene ut Tu aut aliii doctissimi Sodales <exempli gratia M. Favonius aut Soter>

Nunc de numeris parumper Tibi dicam:
Ego amo hexametrum <in primis Vergilii>. Magna cum voluptate recito etiam versum saphicum minorem maioremque.
Nonnullli me iam ,,Floram" Tibi similiter appellabant, sed non volo ad cognomen illud mente memoriaque reverti. Ceterum non sum certa, an carmina a me in Latinum converta sicut ,,rap" recitari possint.

Vale mihi Care ,,Rumaku" !

P.S ,,Rumaku'' id est vocativus Polonus. :lol:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 0.33

Tulliana D. Vettio Saturnino <divinae mochae pleno> s. d. p.

Nihilo minus Tu mihi leporis plenus remanebis, quod...
romantico modo in mundum spectare soleo. Nunc aliquantum scio de Te, qui es aut qui videri velis. Verba mea Tibi scripta mutabilia sunt sed semper imo ex pectore fluunt.

P. S. Quid propius Tibi est: ventus, an aqua?

,,Vale" dicit non Lesbia sed Tulliana...theae viridis plena. :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Iov 16 Nov, 2006 2.25

Tullianae suae spd

Tu scripsti: "In foro ,,versificare necesse est" exercere hoc tempore non audeo, quoniam Latina non utor tam bene ut Tu aut aliii doctissimi Sodales <exempli gratia M. Favonius aut Soter>": quo divino recessu timor iste cietur? id praetereo, quod sermo tuus minime inelegans mendosusque videatur, sed sit licet: quid? num hoc est forum Ovidiis tantum atque Catullis apertum? (ceterum quasi quis nostrum Ovidius quivis vel Catullus dici posset) Si ita est, fugiamus statim!. Nonne erroribu communibu mutuisque correctionibu condiscimus (modo errores non pertinacia, correctiones non superbia et animo censorio oriantur, quae ambo litibu tantum pariendis aptae sunt)? Quare age, si tibi versificare cordi est, incede: omnium doctrinam nempe accipere oportet, sed nullius revereri supercilium, mea quidem opinione. Itali his in rebus dicere solemus: "Siamo uomini o caporali??" (" Vtrum homines an decuriones sumus?") maximo histrione nostro Antonio De Curtis edocti.
Ceterum utrum hic an in "Versificare necesse est" carmen illud electum tuom editura sis, dummodo editura sis, sive edere velis - et vis, nam ita dixisti - nil refert: utcumque curiosior fio "et magis magis in dies et horas" :lol:

Amica dulcis, vale!

PS Rumaku vocativum mi valde placere scito, quapropter quotiens eo me vocatura uti voles, utere sane!! (Quod ad "Rumak" etruscum, in sepulcro "Francois" dicto verbum illud reperies).

PPS Parce, obsecro obtestorque, pronominibu meis (Tu, Tibi, Tuus...) littera maiuscula signare! nam tibi amicus esse vellem, et cum mihi nuncusque tanta comitate allocuta sis, esse mi videor: quare aut litteras maiusculas severissimo graphio deleto, aut et me tibi allocutum eas usurpare severissimo iussu imperato! :D :D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 17.05

Tulliana Rhumako suo carissimo s.p.d.

Gaudeo et gratias ago, quod ita suavibus verbis me ad exercitationes adhortatus es. Omnia, quae dixisti diligenter meditari polliceor.
Ad PPS: Litteris maiusculis utabar, solum ut observantiam reverentiamque tibi praestarem.

Noli irasci mi amice Rumaku :oops: :D
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Amicum laedere ne ioco quidem licet.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 16 Nov, 2006 18.07

Saturninus Tullianae s.

Nihilo minus dicis me leporis plenum remanere, quod romantico modo in mundum spectare soles. Si quid hoc significat, idcirco incipiam lepore pasci, id est praeda canum, non leonum, ne mendax fias.

Nunc aliquantum scio de Te, qui es aut qui videri velis, dicis. Quem existimas me uideri uelle? Namque si tibi dixero qui sim, non credes. Fac dicas, nisi romanticae rationi non deditae sunt.

Quid propius Tibi est: ventus, an aqua? rogas. Neutrum est, aio, procul a me, ut qui utroque saepe uti soleam.

Vale quaeso.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 16 Nov, 2006 18.07

Salue Tulliana!
Nondum meam salutationem tibi dedi; semper magno gaudio uideo nouos adesse sodales, sed maximum mihi gaudium est cum iam tam callidi sunt et scribendi cupidi! Aliquos dies paullulum neglexi hoc forum, et quando reuersus legere nuntios ueteres uolui, inueni hoc mihi arduum esse: tot obstitere nuntii! :shock: :D
Euge, perge itaque ut coepisti, certus sum multa uicissim discere nos posse!
Vale.
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 19.19

Tulliana Decimo Vettio Saturnino s.d.p.

Dixisti ,,si tibi dixero qui sim , non credes" Velis temptare? Temptato, quoniam operae pretium erit :wink:
NON SUM SUSPICIOSA ERGA TE!!! :!:
Tu, ut opinor, sincerus es, sed mihi nonnumquam ,,homo tectus et occultus" videris. Quam ob rem ? Non possum explicare :( Ipsa non amo aperire omnia secreta animi, idcirco hoc obscuro modo ad Te scribere soleo.
Mihi propior aqua videtur quoniam natare diligo.
Vento nimis valido dolor capitis mihi est.

Cura amice, ut ,,lepore pascens" OPTIME valeas!
Last edited by Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 19.30, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 19.27

Tulliana Mucio Scaevolae s.d.p.

Gaudeo, quod mihi novus sodalis colloquendi est!!
Etiam ego Te saluto quam pulcherrime possum :lol:

Valde vale amice!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 16 Nov, 2006 20.52

Saturninior Vettius Tullianae s.

Diligasne natare? Ego quoque natare diligo. Ergo diligemus. Tu in utro flumine? Odero an Vistula? Ego in Styge.
Ceterum me miseret tui capitis uento fracti. Nonne deridens est quod uentus aliquod tam uentosum frangere potest?

Vale, caue pistrices.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 23.02

Tulliana Saturniniori <quam ob rem mutavisti cognomen ?> s.

Spero Te iam post lavationem in Styge esse. :twisted:
Idcirco paravi Tibi facilem brevemque probam vel ,,test"
Elige, quaeso id responsum, quod Tibi maxime placet.

Velim cum Tulliana Latine loqui ...
a) de fluminibus
b) de ventis deridentibus
c) de arte poetica
d) de aliis rebus <nomina eas res>
e) nullum responsum mihi aptum est, quod non volo diutius cum ea loqui


vale :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron