by Ericus Palmén on Lun 07 Feb, 2005 22.46
Ericus Palmén Mercurio et Gastóni et Tiberi s.p.d.
Ea ipsa de causa, quam attingis, Mercuri, ORDINATRUM tantummodo pro synonymo COMPUTATRI, non pro COMPUTATRO suadeo; hoc enim communi usu stabilitum omnibus notum esse constat. Caris tamen filiis et filiabus, quibus haec machina nostris temporibus sine dubio annumeranda est, plura nomina esse dicuntur, neque multos Latinistas credo esse adeo imperitos linguarum Romanicarum, filiarum Latinitatis pulcherrimarum, ut ORDINATRUM non intellegant, praesertim cum mundanae sint linguae et Francogallica et Hispanica.
Gastón, tibi gratias ago, quod me sermonis Hispanici in Argentina adhibiti peritiorem reddidisti; antea nesciebam ibi Anglicae originis vocabulis ORDENADOR Hispanicum esse depulsum.
Denique tu, Tiberis, recte dixisti instrumentum Latinius suffixo -TRUM quam -TOR exprimi. Ita, ut in neologismis paululum morer, autoraeda potius MOTRUM habet quam MOTOREM; vir autem, qui rem magni ponderis primus commovet, PRIMUS MOTOR eius iure nominatur. Optime valete!
Ericus Palmén