by Rhumak on Sat 20 Ian, 2007 18.22
Norico dps
Minime, minime, amice! Vero verba illa tua "finem mi faciendum esse doleo" ita intellegi, ut finem dissertionis pro fine epistulae ratus sim. Sin aliter censes belle mi disserendo pergenti fore scito qua his argumentis maxime delectato.
Ad rem:
Primum et oro ne socialistas communistis confundas: hoc facere idemst ac christianos catholicis anarchicosve individualistis confudisse. Si "fallacia iudicia amovenda" et "omnia bene perpendenda", ut plusminus his verbis iure ac merito suasisti, nobis sunt, minime licet eos, qui iura operariorum defendunt machinasque remque publicam in manum populi tradere per seditionem, atque eos, qui haec omnia per seditionem atque dictaturam post seditionem impositam perficere cupiunt, in unum reducere: hi communistae, ii socialistae.
Ipse credo nullo pacto rempublicam produci melioremque fieri posse nisi per seditionem, qui aliter epanastasin, aliter revolutionem vocare possis et quae violenta est rerum novarum molitio. Hoc fit quia proceres nullo pacto iura operariis pace concedere volunt: quae iura duo sunt: machinarum officinarumque possessus; rei publicae gubernatio pro parte quae ad operarios spectat: si enim officinae resque publica operariorum esset, proceres nullam rationem vivendi haberent (semper de politica loquor, cave, non de philosophia, ergo non proceres ingenio, sed opibus), quapropter nonnisi caede cedent: Ad Bush quid facias? Vin eo colloqui? Num te ei bona suadere per logon posse censeas? Num disserendo, amice? Dissere, si tibi placet: egomet spero populum americanum (non philosophos, qui taenias stultissimas suffragiorum causa faciendo tantum boni sunt) pericula ab eo sibi iniecta quandoque sensurum, surrecturum eique idem facturum esse, quod iam Huberto I Caietanus Bresci et ad Carnot Santes Caserio fecit. Sed unus esse debet interfector: populum consentientem interfecturum spero. Sed ne proposito aberrem ad rem revertar.
Qui putamus nos rempublicam, si quando nostram infingamus, facturos, amice? certe multiplicem. Sed quam eius multiplicis partem nullam operam daturam putemus? certe nullam. Omnes partes r.p.ae operam quantum possunt dare debent: ecce summa ratio socialistarum: det quisque quantum potest, quisque accipiat quanto eget. sed ne quis nil vel omnia dato vel accipito!, si rempublicam nostram quicquid proficere volumus... si libertatem ei infore cupimus. Nam libertas a pane. Nullo pane nulla lex, nulla libertas... nulla philosophia et homo ad belvas revertitur. Nam quid est libertas nisi absentia servitutis, ut felicitas absentia doloris? Et quaenamst adprima servitus hominis nisi cibus? Cuius servitio liber homo iam minus servus est: Africanis liberiores sumus, quia esuriunt, nos minus. Sed si panem fieri volumus, hoc caveamus, ne quando panem qui facit edere, idest emere, non possit: caveamus ne quis maiorem valorem eo, quem ipse in pecunia habet, efficiat, et denuo ne quis minorem efficiat eo, quem habet: quod est effecte quod apud nos evenit: Berlusconi nil validum facit et plurima possidet, operarius de Fiat plurima validissima facit, sed vix ea ipsa emere potuerit: ita proceres statuerunt, ut nunc se res habet. Num tibi iustum videtur? Societas pane eget: bene: ego panem facio: si duo mecum panem faciunt, ter tantum panis factum erit vel tantundem sed ter minore opera data terque minore tempore operae terque minore salario accepto (in salario etiam terra officinae, humus arvorum, opera agricolae atque usura machinarum: quarum rerum omnes praeter arva - quae agricolae sunt - nostra erunt): utut res se habuerit, omnes quod pane dederimus pecunia receperimus: agricolae tantum soluerimus, quantum effecerit: pro tritico; nobismet ipsis panis emptores tantum solvunto, quantum effecerimus: pro pane, et pro quae retro panem sunt: officina et machinae manu tenendae. In fine harum solutionum eundem valorem habebimus quem habueramus, immo melius illam partem quae ad valorem pristinum reficiendum spectat: nam parte illius peculi ad muros officinae confirmandos, parte ad machinas sanandas utemur, parte peculium reciperabimus, quod agricolae dederamus, partem reliquam retinebimus, quo alia commoda empturi simus: quae pars ad operam nostram spectato, et tanta esto, quanta opera nostra fuerit commodisque ceteris emendis relata. Iure enim plusquam dederimus accipiemus, ut valore nobis effecto refecto ac seposto quo rursus efficiatur etiam vivere possimus et commoda habere ne quid detrimenti opera nostra sit acceptura, quod et ipsi pani praeterquam nobis nocere potest ita ut et valor pristinus minuatur. Huc usque omnia quadrata currunt, annon? seu donec officina in qua operam damus nostra est. Sed si alterius? Si machinae, terra murique alicuius hominis sunt, qui panem non facit, ille valorem non efficit sed tantum pristinum tenet: non novos valores facit (panem), sed veteres servat (muros etc): et ipse autem commoda sua habere vult: ergo is idem panis, qui nullo valore auctust, tamen pretio augebitur: adde, quod cum ille dominus officinae patronus sit, simul ac velit cludere potest operariosque domum dimittere: qui ergo nullam nisi minimam operam dat nullumque nisi minimum valorem praebet, ipse operam possidet valoremque accipit!! et deinde pretia statuit: quae pretia nonnisi augescere poterunt, quia commoda viri tam potentis, qui nullum valorem efficiat sed omnes valores adsumat, nonnisi crescere poterunt: ergo prius unus homo pro tribus operam certo salario ac tempore dans, deinde tres pro tribus (idem triplo salario communi) vel tres pro uno (ter minore salario ac tempore communi) - idest utrum magis placeret eligere licebat: liberi eramus!! -, nunc tres vi pro quattuor eodem nisi minore salario damus operam, et ille quartus possidet pretiaque statuit, qui nobis impotentibus etiam ut pro quinque, pro sex sextuplo tempore operam demus statuere potest: per iura socialia, quae tibi tam iniqua videbantur, obsistere possumus, sed quid faciemus, si eodem modo etiam ceterae officinae se habebunt? nam quae omnia tibi dixi, multiplica centies, millies... et societatem nostram habebis. Adde, quod multae gentes orbis multo maiorem operam multo minore pretio ac nostrae gentes dant: ad illas proceres convolant, ut plus operae minore salariorum consequantur (et esset plebs avara opinione tua, Norice??) officinas nostris in nationibu desertas claudunt, quod in regione mea usque saepius fit: quid faciamus? nonne et tibi per vim haec omnia evertenda videntur resque novae quam primum moliendae?
Libertas est omnia facere posse, quae nullo alterius nocumento facere velis, et posse ea facere nullo nocumento proprio: bene: donec omnia quae in societate operarii efficiunt operarii non possidebunt, omnis ea pars societatis, quae bona societatis producit, semper ab aliquo alio dependebit, quare libera non erit. Et cum societas seu respublica non unius vel plurum, sed omnium eorum, qui bona societatis producunt, esse debeat, etiam operarii et plebs illam partem, quae est maxima pars, quae ad bona se producta et effecta spectat, habento!! Alioquin pauca aequitas, pusilla lex, minus panis* et nulla libertas.
Vale
*seu minus panis pluribus plusque panis paucioribus: quod idem esse sentio.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)