De PHILIA

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Lun 15 Ian, 2007 13.08

Norico sd

Nulla venia tibi petenda, nil festino, praesertim quem his diebu quaedam universitaria munera computatro procul esse coercebant. Nunc paullulum requiescere licet.
Tunc tibi "tam copiose respondi", quia quaestio praesens maximi momenti mi videbatur, et cum vir gregis a te dictus essem, valde curiosus de hac definitione tua eram (quae, verum dicam, paullulum insolens mi visa est): in primis, nosse volebam quid tibi grex, quid denuo plebs: nunc, cum te gregem pro societate dixisse sensi, hunc secundarium argumentum seponamus omnibus eius implicitis, et de societate loquamur sane, et de plebe, antequam de libertate. Sed ante omnia, mi bone amice, decernamus utrum de philosophia an de politica loqui velimus!! Nam plebem ego politice/oeconomice definio egentum multitudinem, tu philosophice nesapiorum: ergo mi plebeius numquam gentili familia ortus esse potest, tibi sane, et nobilis plebe quidem: quasi super agris dissereremus, sed ego de surculo et novali, tu de fagorum umbris et de fistula Tityri loquereris: utrumque ad idem pertinens pariterque disserendo dignum, sed si de utroque simul loquimur, nil intellegimur.
Loquamur parumper, amabo, amice, de ligone: nam prius edis, mox cogitabis (nisi nimis ederis :wink: ): si ita statuerimus, totum illud argumentum de Rolls Royce eis usos plebeios fuisse demonstrare nil valere videbimus, et sane de pauperrimis ducem numquam (praeter Spartacum - qui non plebis dux fuit!) ortum pro certissimo habebimus. Sin de fistula Tityri pro ligone, idest et pro plebe de indoctis, tibi igitur assentior: dux plebis plebe oriri, immo saepe, potest. Sed quaedam est doctrina indoctorum, qua docti carent (et idcirco plebis nil sentiunt) quaque duces excellunt, quae prorsus de pulsionibus hominum acta est: Mussolini dicebat: "Itali, si procedo me sequimini, si recedo me necate, sin occidor vindicate": nobile dictu quidem (recessit, et iure occisus est: quid fascistae queruntur??), et tu talem virum vere sequi possis: eodem tempore pars opposita, Gramsci, res obscurissimas in pugillariis suis describebat: plebes, et omnis populus, non meras ideas vult, sed ideas et facta: Mussolini dabat, Socialistae eo tempore, quo ei obsistere poterant, in Aventinum, pro grande probrum, secesserunt!! Quid quod se primum agmen populi dicebant? Verum novissimum. Plebs, quae modo Italiam imperio Austriae liberaverat et continuo victoriam suam deminutam esse vidit, utri credere debebat, si nobile ingenio esset, Norice? Imbellibu quibusdam, qui Curiam pugnamque deseruerant, an cuidam qui ad pugnam ipse propellebat, qui talia verba diceret? Aliter igitur dicam:
- nobile ingenium plebis a foedo machinatore proditum est (ut usque fit);
- pusillum ingenium tunc socialistarum (nostrum, dicam!) iure punitum est;
- ideo proceres summae rei publicae potiti sunt
(et si plebem summae r.p. potiri non decere dicis, vide ex tunc eventibus Italiae nostrae, quam proceres rp potiri deceret, mi Norice!). Addam: magna ex parte propter officinas cooperativas plebis italicae, non propter eas altae burgensiae, quae nuncusque rempublicam praegravant, Italia post bellum rursus surrexit. Nostine de Bononia? De Carraria? primis annis secli praeteriti plebs quae marmora Carrariae extrahebat (ea, per quae nobilissima opera Magnorum nunc cernere potes) vementissimis pugnis obtinuit, ut iter domo ad situm operae dandae salarium complecteretur, quo iure ne nunc quidem in America operarii multinationalium fruuntur: num mediocris adeptio fuit? Num mediocres illos viros "gregis" merito dicas? Esto, sunto, sed summa harum mediocrium adeptionum, summa operum horum mediocrium virorum ius operarium hodiernum oritur, quod nos a Seribus nullo iure quater in mense extraordinarias operas dantibu distinguit.
Vtrum igitur, amice? De philosophia an de politica?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Iov 18 Ian, 2007 19.16

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.26, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Ven 19 Ian, 2007 14.57

Norico sd

Numquam, amice, dixi me de libertate loqui nolle: immo vero, nisi hic colloquium nostrum finisses, de ea ipsa scripturus essem. Sed nil amplius cum te taedeat vel tempore careas. :D

Certe autem cum dicis
quod disputabamus de ducibus plebis ipsa plebe ortis: egregios uirios multos partam plebem esse nouimis sicut et praestantissima ingenia, docuisse tamen et eduxisse et formasse nullos

si plebem nulli egregio ingenio matricique scholaeque pariter fuisse vel esse significas, vellem id non mihi, sed potius Petro Paulo Pasolini, Fabricio De Andr
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Ven 19 Ian, 2007 21.38

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.26, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Sat 20 Ian, 2007 18.22

Norico dps

Minime, minime, amice! Vero verba illa tua "finem mi faciendum esse doleo" ita intellegi, ut finem dissertionis pro fine epistulae ratus sim. Sin aliter censes belle mi disserendo pergenti fore scito qua his argumentis maxime delectato.

Ad rem:
Primum et oro ne socialistas communistis confundas: hoc facere idemst ac christianos catholicis anarchicosve individualistis confudisse. Si "fallacia iudicia amovenda" et "omnia bene perpendenda", ut plusminus his verbis iure ac merito suasisti, nobis sunt, minime licet eos, qui iura operariorum defendunt machinasque remque publicam in manum populi tradere per seditionem, atque eos, qui haec omnia per seditionem atque dictaturam post seditionem impositam perficere cupiunt, in unum reducere: hi communistae, ii socialistae.
Ipse credo nullo pacto rempublicam produci melioremque fieri posse nisi per seditionem, qui aliter epanastasin, aliter revolutionem vocare possis et quae violenta est rerum novarum molitio. Hoc fit quia proceres nullo pacto iura operariis pace concedere volunt: quae iura duo sunt: machinarum officinarumque possessus; rei publicae gubernatio pro parte quae ad operarios spectat: si enim officinae resque publica operariorum esset, proceres nullam rationem vivendi haberent (semper de politica loquor, cave, non de philosophia, ergo non proceres ingenio, sed opibus), quapropter nonnisi caede cedent: Ad Bush quid facias? Vin eo colloqui? Num te ei bona suadere per logon posse censeas? Num disserendo, amice? Dissere, si tibi placet: egomet spero populum americanum (non philosophos, qui taenias stultissimas suffragiorum causa faciendo tantum boni sunt) pericula ab eo sibi iniecta quandoque sensurum, surrecturum eique idem facturum esse, quod iam Huberto I Caietanus Bresci et ad Carnot Santes Caserio fecit. Sed unus esse debet interfector: populum consentientem interfecturum spero. Sed ne proposito aberrem ad rem revertar.

Qui putamus nos rempublicam, si quando nostram infingamus, facturos, amice? certe multiplicem. Sed quam eius multiplicis partem nullam operam daturam putemus? certe nullam. Omnes partes r.p.ae operam quantum possunt dare debent: ecce summa ratio socialistarum: det quisque quantum potest, quisque accipiat quanto eget. sed ne quis nil vel omnia dato vel accipito!, si rempublicam nostram quicquid proficere volumus... si libertatem ei infore cupimus. Nam libertas a pane. Nullo pane nulla lex, nulla libertas... nulla philosophia et homo ad belvas revertitur. Nam quid est libertas nisi absentia servitutis, ut felicitas absentia doloris? Et quaenamst adprima servitus hominis nisi cibus? Cuius servitio liber homo iam minus servus est: Africanis liberiores sumus, quia esuriunt, nos minus. Sed si panem fieri volumus, hoc caveamus, ne quando panem qui facit edere, idest emere, non possit: caveamus ne quis maiorem valorem eo, quem ipse in pecunia habet, efficiat, et denuo ne quis minorem efficiat eo, quem habet: quod est effecte quod apud nos evenit: Berlusconi nil validum facit et plurima possidet, operarius de Fiat plurima validissima facit, sed vix ea ipsa emere potuerit: ita proceres statuerunt, ut nunc se res habet. Num tibi iustum videtur? Societas pane eget: bene: ego panem facio: si duo mecum panem faciunt, ter tantum panis factum erit vel tantundem sed ter minore opera data terque minore tempore operae terque minore salario accepto (in salario etiam terra officinae, humus arvorum, opera agricolae atque usura machinarum: quarum rerum omnes praeter arva - quae agricolae sunt - nostra erunt): utut res se habuerit, omnes quod pane dederimus pecunia receperimus: agricolae tantum soluerimus, quantum effecerit: pro tritico; nobismet ipsis panis emptores tantum solvunto, quantum effecerimus: pro pane, et pro quae retro panem sunt: officina et machinae manu tenendae. In fine harum solutionum eundem valorem habebimus quem habueramus, immo melius illam partem quae ad valorem pristinum reficiendum spectat: nam parte illius peculi ad muros officinae confirmandos, parte ad machinas sanandas utemur, parte peculium reciperabimus, quod agricolae dederamus, partem reliquam retinebimus, quo alia commoda empturi simus: quae pars ad operam nostram spectato, et tanta esto, quanta opera nostra fuerit commodisque ceteris emendis relata. Iure enim plusquam dederimus accipiemus, ut valore nobis effecto refecto ac seposto quo rursus efficiatur etiam vivere possimus et commoda habere ne quid detrimenti opera nostra sit acceptura, quod et ipsi pani praeterquam nobis nocere potest ita ut et valor pristinus minuatur. Huc usque omnia quadrata currunt, annon? seu donec officina in qua operam damus nostra est. Sed si alterius? Si machinae, terra murique alicuius hominis sunt, qui panem non facit, ille valorem non efficit sed tantum pristinum tenet: non novos valores facit (panem), sed veteres servat (muros etc): et ipse autem commoda sua habere vult: ergo is idem panis, qui nullo valore auctust, tamen pretio augebitur: adde, quod cum ille dominus officinae patronus sit, simul ac velit cludere potest operariosque domum dimittere: qui ergo nullam nisi minimam operam dat nullumque nisi minimum valorem praebet, ipse operam possidet valoremque accipit!! et deinde pretia statuit: quae pretia nonnisi augescere poterunt, quia commoda viri tam potentis, qui nullum valorem efficiat sed omnes valores adsumat, nonnisi crescere poterunt: ergo prius unus homo pro tribus operam certo salario ac tempore dans, deinde tres pro tribus (idem triplo salario communi) vel tres pro uno (ter minore salario ac tempore communi) - idest utrum magis placeret eligere licebat: liberi eramus!! -, nunc tres vi pro quattuor eodem nisi minore salario damus operam, et ille quartus possidet pretiaque statuit, qui nobis impotentibus etiam ut pro quinque, pro sex sextuplo tempore operam demus statuere potest: per iura socialia, quae tibi tam iniqua videbantur, obsistere possumus, sed quid faciemus, si eodem modo etiam ceterae officinae se habebunt? nam quae omnia tibi dixi, multiplica centies, millies... et societatem nostram habebis. Adde, quod multae gentes orbis multo maiorem operam multo minore pretio ac nostrae gentes dant: ad illas proceres convolant, ut plus operae minore salariorum consequantur (et esset plebs avara opinione tua, Norice??) officinas nostris in nationibu desertas claudunt, quod in regione mea usque saepius fit: quid faciamus? nonne et tibi per vim haec omnia evertenda videntur resque novae quam primum moliendae?

Libertas est omnia facere posse, quae nullo alterius nocumento facere velis, et posse ea facere nullo nocumento proprio: bene: donec omnia quae in societate operarii efficiunt operarii non possidebunt, omnis ea pars societatis, quae bona societatis producit, semper ab aliquo alio dependebit, quare libera non erit. Et cum societas seu respublica non unius vel plurum, sed omnium eorum, qui bona societatis producunt, esse debeat, etiam operarii et plebs illam partem, quae est maxima pars, quae ad bona se producta et effecta spectat, habento!! Alioquin pauca aequitas, pusilla lex, minus panis* et nulla libertas.

Vale

*seu minus panis pluribus plusque panis paucioribus: quod idem esse sentio.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Sol 21 Ian, 2007 23.47

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.25, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Lun 22 Ian, 2007 12.00

Salve Norice.

Plura movisti, cuncta digna disceptando, ex quibus hanc potissimam quaestionem de socialistis, quorum discretionem a communistis meam non plane intellegisti. Sed cum dicis:
"nonne per seditionem idem ac post?"
et ego plane non intellego: socialistasne itidem dictaturam condituros post epanastasin significare volebas? Non dubito quin motus politicos sat noscas, sed nonnulla in motibu politicis etiam motoribu politicis ignota sunt! :lol: Semper de fluminibu loquimur: alii socialdemocratici (quos socialistas vocamus), alii communistae (quos socialistas marxistas vocamus), alii anarchici (quos socialistas libertarios vocamus). Si me communistam es suspicatus, scito, ut iam dixi, me in anarchicorum flumine fluere. Sed non de me ratio. Communistae in his cunctis unici sunt, qui proletariatum dictaturam per legatos suos ducere avent. Qui fit? Quare? Communistae dicunt: surrecti borgenses pepulimus: sed quis nos omnino burgenses pulsos esse certissimos facere quit? Plane nemo: ergo dictatura quadam praetorianorum, ut in bello fit (quia epanastasis bellum sociale est), proletariis electorum egemus, quae burgenses reliquos sectetur reperiat expellat: quibus expulsis - Marx inquit - dictatura ipsa per semet ipsam decidet. Nam nullam rationem vivendi habebit. Quam sit clauda ista ratio, historia docuit, cuncti oculis vidimus. Sed iam CL ante annos anarchici communistis dicebant: "Quinam pro Di immortales fieri potest ut dictator - dictator! - munere functo cunctos salutet et in agellum suom redeat? Et si burgenses usque adesse, numquam defore dixerit, quid respondebimus? Num reipublicae praetorianorum assuescere debebimus?" Et ita fuit: vidistin umquam dictatorem communistam vel quemlibet "Bene" omnibus aisse "burgenses pulsi, omnia quadrata, ad uxorem revertor, salutem nobis!"??? Attatae, burgenses ubique sunt! Vsque iis oppugnandum! Americani Lunam petuntne? Nostri operarii esuriunt, sed quid ad nos? Lunam item petamus! Americani nuclearia struuntne usque arma? Agri nostri gelu arent, sed metalla faciamus, summergibilibu nostris omnia maria pleamus! Quia burgensibus oppugnandum erat. Famei nemo oppugnabat: quid periclum a fame? Homo in silentio moritur. Vidistin quomodo Russiam pessum dederint? Ita. Socialistae numquam talia fecere: ii iura socialia ante epanastasin etiam per leges democraticas accipi posse credunt. in Italia socialistae et communistae ferocissime L ferme annos rixabantur: hi eos procul populo agere arguebant, se populo necessarios vicinissimosque iactabant: sed ferrivias quondam privatas, energiam helectricam quondam privatam socialistae, non communistae nationalizarunt, seu publico munere sumpserunt quo minoris constarent. Socialistae, non Communistae Chartam Iurum Operariorum conscripserunt, quam nunc communistae omni conamine delent. Dein autem socialistae depulsi erant, communistarum heredes rerum potiti sunt, et haec omnia rursus privata fecerunt!! Illi, qui tantopere de populo et de opibus ut instrumentis populi dictitabant!! Berlusconi his successit et scilicet - ipse liberista est: iure facit! - privatizando perrexit: nunc rursus isti gubernant, et privatizando pergunt :cry: . In Italia alteram duarum factionum eligere debemus: aut eam liberistarum merorum aut eam liberistarum se sinistram iactantium. Hoc est pretium socialistarum expulsionis.

Tu dixisti seditione facta apparatu quodam opus fore ex quo nova iura habeamus, sed
"cum tanto apparatu iterum peculatui atque iniuriae uia patescet".
Hoc dependet a genere eius apparatus: anarchici homines se per parvos locos parvis apparatibus inter se foederatis et unoquoque frequentari passis recturos sperant, sine limitibu nationum et confiniis, ubi omnes communia iura habeant, non hic syndicata et horaria legalia, illic extraordinaria opera pluries mense minimeque soluta: talibus apparatibu volumus homines corrigi, non uno potissimo et unico unde quocumque leges promanent, quas nemo refragari possit (in quo pro certissimo habeo viam omnigeneri peculatui aperturam iri: vide communismum et nunc Europam). Quomodo possim senatoribu Bruxellensibus obsistere tot miliariis interiectis? Ita se habet etiam industria. Hic Bristol et Pfizer habemus, sed domini de Bristol et de Pfizer in America sunt: si operarii dimittantur statuant, sub cuius domu strepitum eamus?

"deinde re uera quaerendum, utrum libertas uirtus scientia totaque igitur humanitatis beatitudo sicut sapienta impetrentur pane solo."
"doctrinam, quae nos suadet e materia spiritum exoriri posse uelut laetitia ipsa quicquam progredi, sperno et reiciendam puto."


harum quaestionum - etiam eius suavissimae de arbore - praeliminarem esse censeo superiorem: quare hanc prius solvamus - modo consentias - deinde ad has libentissime transibimus.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Mart 30 Ian, 2007 15.30

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.25, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Merc 31 Ian, 2007 18.33

Norico spd

Valde laetor, quod nostra cogitatio anarchica non tibi displiceat vel saltem communisticae tibi praelata sit: neque omnino discrepat opinio anarchicorum a tua, seu veram revolutionem tacitam esse. Nam plerique anarchicorum (ex quibus, partim scilicet, ego) revolutionem cotidianam et singulorum esse censent, quae per progressum uniuscuiusque hominis prout simul ceteris egerit acturusque sit - et prout acta futuris differant - efficiatur: de hoc sat fuse Maximus Stirner in opere quod "Singulus eiusque proprietas" inscribitur egit: ibi cuique virum possessionem rerum necessariam adfirmat esse (quod maxime opinione anarchicorum socialistarum aberrat), cum per possessa se prorsus adfirmet, se erga ceteros confirmet. Adfirmatus et confirmatus homo sanus est, et si modo sanust progredi poterit: qui progressus ea ipsa est revolutio cotidiana et tacita, cui innuisti: et se et res proprias tales habere, se perfectum sentire, nilo indigere, nil a proximo pendere: idest revolutio tacita illa, opinione de Stirner, cessatio omnis sui alienationis est: quam non gradu communi, sed suopte soloque pervenire datur.

Si opinionem requisieris meampte, ego non credo. Credo viros consociari cum consociando degeant, quia credo nil animans facere quo non egeat, aliis verbis animantia potius ad statum quam ad motum tendere, potius ad quietem quam ad sollicitudinem... potius ad otium quam ad operam. Ergo si viri consociantur quin consocientur facere nequeunt: hoc iam unum homines nullo pacto per se suaque modo compleri perficique posse demonstrare valet: immo, sunt sane pauca quae possidendo homo deget: inter quae necessitates adprimae, panis, vestis, tectus: post haec amor iam veniet, qui si per possessionem efficitur nil verus est amor. Ergo altero non coacto, sed adlecto degemus. In amore, adlicere nequisse animum frustratur; alterum ad se coegisse probrum, immo crimen est. Nec omnes pinsere, texere, struere quimus. Ergo multis aliis egemus. Itaque prorsum. Hanc igitur revolutionem individuorum idcirco nos anarchici socialistae numquam a revolutione societatis (sive individuorum sociatorum) producendam esse autumamus, ab individualistis dissentientes. Per acta cotidiana communia, nullis armis gestis, similes sentiri possumus, comites, compares, simul participes rerum novarum moliendarum. Quem tamen sensum necessario in vim quaedam vertunt:

Sat esset ut simul ante McDonald's popinam conveniremus, ceteros eam inire videremus, minime nos: iam ut ita dicam complex complicem spectaremur, nulla violentia nec odio indicto, sed sola ludificatione communicata - quae vero longe odio sanior est. Sed hoc fieri potest dum illinc nil ni pulmenta mira ac ridicula fient: sed cum noxia quoque? si quando - Di nolint - filii nostri a pulte de McDonald's ad medicum tractati erunt vel ad vispillonem, nescio qui te sis gesturus, sed egomet cultro dentibu stricto ad vitra popinae curram! quid quod patronosque iudicesque omnigeneri peculatu sibi alliciunt nec est modu' quo hos possis ad vincla deicere? Quid praeter vim nobis restat?

Et idem de bello, de democratia, de peculatibu publicis licet reamur: nos non conscientia salvet, et quod puri insontesque dicamur: quies post crimen maius crimen est. Stricto pugione abhorreo, sed pugione inulto indignor: non sum christianus: sed gentilis: ergo ulcisci non veto, immo probo (nempe modo iusta causa sit et ultio ne ab amore ultionis scaturiat nec in ultionis abusum effluat). Morte multandum non censuerim crimen singuli in singulum, sed carcere perpetuo: crimina autem politica, discidia populorum, qui aliter multes? Repeto, quid facias ad Bush, qui ad letum tot iuvenes suos tanta causa petrolei miserit? Multinationalium dominos qui coercebis, qui moderabis? Illi revera animantia sunt, animansque ferum caedere non cessabit nisi caesus.

Hominem nonnisi dependendo liberatum liberum fore dixisse, cum dependere vera et unica negatio libertatis sit, idem est atque hominem liberum nonnisi liberum fore dixisse: tautologia est, qua non contentor, quae nil mi addit. Aliquid maius nosse velim: velim nosse instrumenta, quis homo liberari possit: fame sublata primam condicionem libertatis obtinuerimus, sed secunda nos manet: pares unicuique condiciones a quibu proficiscatur tribuere: hoc longe difficilius est. Nunc ego plures condiciones atque Africanus Serve habeo: et nunc ex te quaero: cum Seres, iam dixi, quater mense minimo pecuniae extraordinarias operas dare cogantur, cum Africani multinationales occiduas velut Nestl
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Lun 19 Mart, 2007 17.12

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.23, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Merc 21 Mart, 2007 0.33

Rhumak Norico suo aestimato spd

Primum amice oro seriori breviorique huic responso meo ignoscas: nam nonnulla pensa universitaria proh dolor rete gentium his diebu frequentare vetant defessusque ste puerculus somno laborat (proxima nocte usque ad duodecimam horam chartas architectonicas in pingendo pervigilavi, neque insequentibu diebus aliter se rem habituram suspicor...). Nihilominus tantopere sum gavisus, quod, cum iucundus hic noster sermo iam deperitus esse videretur, a novissima epistula tua novam vitam sit adeptus, ut has curas superare aequom non modo videatur, vero gratum quidem, praesertim quando colloquium tuom tam lepidum quam sapiens est, ita ut tam animum delectet quam mentem stimulet.

Ad rem: ne ego quidem tibi quicquam vi persuadere volo, neutrique nostrum persuasionem necessariam censeo ut profecto censes: sat fuerit, ut magis ad invicem cogitationes nostras earumque rationes cognoscamus: nulla est ut puto necessitas ad alterius ripam transire, si hac figura uti licet. Dicis te a me dissentire, cum homines omniaque animantia otio potiusquam operi prona esse: sed si dubis quin hoc verum sit, respondeas sodes isti quaestioni: si quando sitias, cum et prope te poculum promptum habeas et procul te fons oriatur, a quo eadem aqua scaturiat, ac quam poculum illud contineat, hausta sit - vide bene: ipsissima aqua est -, utrum simpliciter manu portenta poculum sumere an e sede tua surrectus aliquo labore ad fontem progredi aquamque haurire malis? quaestio simplex ad simplicem rem solvendam est. Itidem se politicas res habere sentio: quod nil per se malum est, nisi forte sitibundi quae vera, seu pura, aqua sit, quae polluta, cernere nequeant sperentque a poculo spurco venenoque affecto facilius se sitim extincturos quam aliquantulo laboris a fonte puro attingendo: ita esse in Europa, ne dicam in mundo, nunc mi videtur: ratione quisque nostrum systema oeconomicum quo fruimur poculum esse pollutissimum comperit, sed instinctu animali et pigritia quadam motus (immo, tentus!) et aliquo pavore insidiarum forsan ante fontem latentium deterritus aquae paululum spurcae, sed datae, quiescendo habere mavult quam pugnando puram, sed conquirendam, adipisci. Vide bene, quod pericula non differunt: nam et periculum in illo poculo bibendo est venefico; et pariter insidiae in obeundo fonti: sed tam verum est quod de consuetudine otiosa animantium dicebam, ut ex duobu tantisdem periclis, alterum laboriosum quamvis incertum, alterum otiosum sed nihilominus certum, istud utcumque eligere audeamus.
Cum autem aqua tam inquinata sit, ut nulla spes salutis ea bibita constare possit, tum revolutio dirumpitur: sive homo surgit et ad fontem it. Si enim sitibundi iam statim aquam sine spe pollutam crevisse quirent, multo citius rebellarentur: ad hoc intellegentia hominum provolvenda est, cui causae magis cogitationem ac pacem inservire censeo quam violentiam et Bellonam: sed cum ad bonum cernendum pax oportuna sit, ad bonum conquirendum Bellona necessaria est. Neque in hoc refert, utrum certa sede more meo permaneas an potius more tuo mundum pererres: nam et cogitatio et arma talia sunt, ut cum in conclavibu tum in plateis agitari possint.

Vale mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Sat 24 Mart, 2007 20.59

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.22, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Iov 29 Mart, 2007 16.02

Norico suo dps

Salve!

Tibi respondens a fine argumentoro tuoro incipiam: quae dixsti de pecunia populo suppeditata scito me valdissime assentiri: melius est ut per inopiam passam emolumenta ingenio suopte consequantur, quam sibi publice parentur, quandoquidem si plebis acta oeconomiae columen sunt, suppeditata plebi nil nisi artificium oeconomiae fuerit, quod nonnisi eandem oeconomiam inquinare et distorquere valebit. Quarum rerum indicia multa sunt: in Italia, simul ac piscatores Apuli auxilia Aerarii Europaei receperint, eorum proventa pro quinta fere parte minuta sunt! nec semper auxilia productioni augendae dantur: nonnumquam minuendae! vide enim artifices tuscos, qui celebre sigarum tuscanicum faciunt, quibus Europa aliquot ante annos nonnil pecuniae tribuit, NE plus sigarorum facerent, immo quo minus venderent; vel vide legem illam europaeam, per quam non plus certa parte bonorum intra fines efficere licet et certam partem vi legis importari debet; quam secuti proceres emolumenta dedere iis, qui minus e vaccis suis lactis mulgerent, ut reliqua pars lactis europaei a nationibus orientalibus importata esset et quod magnum attulit dampnum nonnullis bubulcis utriusque Galliae! Non possum ergo quin te consentiam de populo robori suaepte sinendo: quod autem, addo, nullo pacto rempublicam socialem esse vetat negatve: sed alid est auxilium sociale, quod pars civium parti civium mutua sodalitate affert, alid est subsidium nummulariorum, qui aequa iniquis immiscent oeconomiamque machinationibus suis fallacibus inquinant atque divertunt.

Condiciones dexterae sinistraeque plane se habent ut prior ille amicus tuos descripsit: liberistae fascistaeque viribus unitis arroganter omnia sibi poscunt, et cum sint uniti, omnia sibi poscere licitum sibi credunt: non modo, vero si etiam addideris murum berolinense casum, dictaturam communisticam deperitam ubicumque fere mundi et praesertim eius propaginem europaeam, animadvertes id his non solum licitum, sed etiam necessarium videri! Quam enim historia alteram occasionem usquequaque grassandi eis tribuet, post hanc, ubi nemo est ultor, nemo est illis hostis, nemo - ut iure ac merito amicus tuus dicebat - eis seria mente repugnat? Nam sinistra in duas factiones divisa est: altera istorum imbellium, quos diximus, altera eorum ad quos alter amicus tuos, ille qui Marx pictum in cubiculo servat, pertinere videtur, qui revolutionem somniant antiquo more, cum saepimentis intra vias et dictatore quodam qui quasi Lenin novus omnes omnia iubeat, idest omnes iustos omnia iusta contra omnes iniustos iniustaque doceat! Quid faciamu cum istis? Eis rebelles esse nil nisi cannabi fumare, cithara cantare, vexilla agitare omniaque a Lenin Marx ac Mao scripta pro evangelio habere: historia ipsa eos a chartis suis ut spero delebit: nos nil est cur hos curemus: credo nobis maiori emolumento fore pro parte nostra niti et omnia aedificare, ne populus fabulae dictaturae proletariae neu fabulae mercati liberistici quo cuncti ditent credat: novam cogitationem europaeam aedificare. Credo ei columen socialismum, qui libertarius dicitur, esse: cogitatio pro operariis, sed talis ut operarios non blandiatur istis somniis dictaturae, vero sana visione mundi, in quo quisque det quantum possit, quanto egeat habeat, et pro virili parte mundo provolvendo faveat: sed ut hoc consequamur necesse puto fore eum, qui idealismus dicitur, superare: sive illam cogitationem quae res attingendo abhorret, ut tantum ideas et politissimas imagines concipiat, ne rebu vulgi spurcetur: hac cogitationes et odiosissimi intellectuales et "nobiles" oriri censeo, more cuiusdam quocum hic aliquando litigavi.

Quod ad architecturam, vero antiquitus de rerum natura semper agere debuit, plusquam ceterae artes: nam ipse Vitruvius architectum de graphide, de musica, de geometria, de astrologia, de physiologia ac de historia ipsa doctum esse iussit et de multis aliis rebus, quae architectum perfectum efficere possent: hodie autem architecti falsa opinione artis admoti illis iustis monitis repugnant atque sectari malunt flumina moresque temporarios, ut aliquod adminiculum usque inveniant, quo usi spectatores operum suorum potius stupefaciant more pyrotechnarum quam ratione adliciant ut artifices veros decet: itaque architectus paululum lusor, paululum pictor, paululum scaenographus fit... et paululum abest quin omnia sit, praeter architectum :lol:

Vt iure ac merito Vitruvius noster dixit, omnes scientiae inter se relatae ac coniunctae sunt: itaque ut architecti hodierni se habent, ita etiam poetae, pictores, sculptores atque... politici se habent: poetae sibi quicquid scribunt, dummodo stupefaciat planeque sensu ac metrica careat, satis esse putant, ut super ceteros et ante ceteros stare videantur, pictori telam rescindere ac divellere, quod quilibet facere possit, sat est ut magnus artis novator dicatur, sculptor si lamnas ferreas foliis ex cupro aereve nulla ratione resecuit immixtas alter Michelangelus sibi videtur: et quid facere diversum credas publicos viros? Componunt perperam aliis alias ideas ideis, rebu res, res ideis ideasque rebus: nam de oeconomia, quae idea est, quasi sit res visionibu brevissimis loquuntur; de populo, qui veris hominibu constat, quasi sit idea disputant velut necessitatibus eius etiam abhinc post secla multa obvenire liceat et nonnulli eorum libertatem socialisticam libertate liberistica miscent, quasi una libertas sit et uno sensu communi cognosci possit... vae nos! nullum fuit aevum in historia quod plus nostro philosophis egeret: sed philosophi in plebe fluere debent, ne potentibus inquinentur.

Vale mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron