
Herimannus Bricio salutem plurimam dicit
Magnopere gaudeo responso tuo. Ante septem fere annos apud Versailles fui praeclaram et splendidam regiam Lodovici XIV accurate visens ed admirans; Nancii non fui, verum unam noctem apud urbem Metz illi proximam dormivi.
Miror quot et quibus verbis lingua Latina scribas post studium paucorum mensium; non multi errores, de quibus privatim (Inbox) mox scribam.
Ego vir Novocomensis (Como) sum, id est in illa Italica urbe inhabitans, ubi Plinius Naturalis Historiae auctor eiusque doctus nepos orti sunt. Chemicus sum, sed ab adulescentia Latinam linguam colo, quotienscumque labor et officia sinunt.
Vale!
Novocomi, Idibus Aprilibus MMIV.