M. Favonius sodalibus, imprimis Buboni Lucioque Equiti sal.
Valde mihi probatur, quid Bubo amicus noster novissimus summa cum diligentia investigarit. Ecce alia Augustini verba:
„De diversis quaestionibus octoginta tribus, c. 57: De CLIII piscibus. 1. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei. Si a capite numerentur, inveniuntur
unum, duo, tria, quattuor...“. Quibus verbis res confecta videtur esse.
Equidem Bubonem non solum noctu, sed etiam interdiu ad altiora tendere admiror gaudeoque amicum nostrum non noctuam esse, de qua Hegel clarissimum dixit illud „Noctua Minervae pinnis se non levat nisi cum advesperascit“.
Valete. VI Idus Apriles. Crefeldiæ.