Iulia Marco salutem.
Cum tanta variatio adesse videatur solutionum abbrevationis illius p.p., scito me solutionem meam 'pontifex pontificum' solum abhinc unam septimanam a profestrice linguae Latinae didicisse, quam quantam scientiam habeat de huius generis rebus nescio.
Ceterum non est, ut dominam me appelles. Solemus enim nos simpliciter nominibus nostris alloqui, neque Romani antiqui inter se domini allocutione usi sunt. Ergo tu me dicas Iuliam, ego te Marcum, et cavendum est, ne te cum Marco Favonio Ursino confundamur (cuius sententiam expectare de hac quaestione operae pretium est).
Quid attinet ad Latinitatem tuam, licet aliquae menda insint, tamen scito ea, quae scribis, facilia esse intellectu. Primi mei nuntii multo erant peiores, sed spero me aliquid didicisse, ex quo hic coepi scribere. Omnes aliquatenus mendose scribimus, sed maioris momenti est scribere quam recte scribere.
Cura, ut valeas!
P.S.: Dicis te habitare in civitate Oregon appellata (quomodo Latine dicitur? Oregonia? Oregon, -onis? Oregum, -i?), quam civitatem, quamvis numquam illic fuerim, crediderim esse inter pulcherrimos Civitatum Unitarum. Novi ego partes Californiae, Arizonae, Utae, Nevadae (solum Las Vegas

), ceterum Delawariam, exiguas partes Pennsylvaniae Mariaeque Terrae et urbem Novum Eboracum. Quando iterum in Americam eo (nescio, quando futurum sit, sed aliquando fiet), libentissime videre volo et tuam regionem, id est Oreginiam Vasintoniamque, et Novam Angliam sive Albion, unde Vettius ortus est (et Alaskam, et Coloradum, et 'civitates meridionales' experiri, etc. etc. Pluries oportet in Americam veniam.

)