by Iulia on Lun 14 Mart, 2005 14.53
Iulia Marco et Mercurio sal.
Forte incidi in alias eae sententiae litteras:
Vixit olim in regno nescioquo rex quidam aetate iam evectus, qui habebat unam filiam, ac unum filium. Filia nupta erat filii regis vicini, cui magna potestas et multae divitiae erant, et vivebant felices cum pueris infantibus; filius autem hereditatem accepturus omnia malebat quam olim cum uxore digna regna tenere. Itaque callidum cepit consilium. Proximo die, cum servi advenissent salutatum eum, "salvete" inquit "confratres mei, immo consanguinei ab Adamo ac Eva!" mox nudus in medio cubiculo saltare coepit. Servi solliciti quaesiverunt, quidnam haberet. „Perbrevi res aperta erit“, ille respondit, „in praesens hoc vobis.....“ – subito vox ei includitur; nam rex in cubiculum intravit, quid illa trepidatio sibi vellet, quaeritans. Tum ille: „Equidem gaudeo, mi pater, rex potentissime, quod me filium tuum miserum visitare non dedignatus es; sic te v...ur... ***“ [Reliqua videntur deesse.] Rex credebat filium suum amentem esse, ac eum in claustram quandam misit. Ta<me>n m<axi>mo dol<or>e e<ra>t af<fect>us fi<iliu>m sin..lu. <su>um ac pri..g.nitum i.s..ire et <e>x i<m>o co<rd>e e<um> san.re cup...at.
Valete. Gottingae, pr. Id. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -