De comitiis Europaeiis a.D. 2009

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De comitiis Europaeiis a.D. 2009

Emitteby Scipio on Merc 06 Mai, 2009 10.17

Salvete amici,
fortasse scitis, hoc anno, prima hebdomade mensis Iunii, comitia futura esse ut novum Parlamentum Europaeum eligatur. Quid putatis?
Scipio
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Re: De comitiis Europaeiis a.D. 2009

Emitteby Enricus Flor on Merc 06 Mai, 2009 14.35

Enricus Scipioni salutem dicit.
Scipio, es italus ut videre possum. Si suffragium ferre potessem, certe Italiam Virtutum Antonii Di Pietro voverem. Europa utcumque vere multum confido, sed Europei iam bene nostrum Praesidentem Consilii Ministrorum cognoscunt, itaque contumaces esse non possumus.
Sed Populum Libertatum fortasse effectum habebit non tam bonum quam antea habuit, postquam Silvii Berlusconi uxor Veronica recte famosas res dixit.
Speremus.
Valete.
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: De comitiis Europaeiis a.D. 2009

Emitteby Enricus Flor on Iov 25 Iun, 2009 13.46

Enricus Scipioni salutem plurimam dicit
Comitiis confectis, Scipio, magis dicere possumus, et, cum te Urbis Parmae, ergo Italum, esse legam, a te ipso aliquid scire pulchrum sit mihi. Ego meam factionem (si licet hoc modo hoc appellare) iam dixi: facile est vobis omnibus intellegere me satis felicem esse.
Enricus
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: De comitiis Europaeiis a.D. 2009

Emitteby Scipio on Sat 27 Iun, 2009 23.20

Clare Enrice,
nec potui tibi respondere, quia mihi multum studium erat. Mihi examina de iure mercatorum et de administratione negotiorum ac societatum danda ac multae aliae res faciendae.
Mihi dixisti te Italiam Virtutum ferre. Non habeo "factionem": sum liberalis. Berlusconim non amo, et in illis comitiis tuli Factionem democraticam, sed non sum laevius. Si fuerim civis Germanus, vel Germaniae habitans, elegerim FDP, si Britannicus, Libdem; si Francus, UPM. Sed dextera italica, dextera europaea non est. Hodie dextera italiana liberalis non est. Est dextera quam non recognosco.
Vale.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron